Interea apud superos studia
partium tantas in simultates et factiones excreverant ut omne caelum non minus
quam tris esset in partes divisum. Namque hinc Iuno, quae aedificandi libidine
insanibat, quam poterat maximam suarum partium vim et manum et bonis et malis
artibus cogebat ad hominumque salutem tuendam instruebat; hinc contra turma
illa popularium et eorum quidem quibus non ex sententia cum statu rerum suarum
agebatur sponte congruebant, sed immoderatam rerum novandarum cupiditatem qua
flagrabant studio gratificandi deorum principi honestabant. Medium quoddam
tertium erat genus eorum qui cum ignobilis levissimique esse vulgi caput grave
et periculosum putarent, tum et cuiquam privatorum subesse recusarent,
contentionum eventum sibi etiam quiescentibus exspectandum indixerant, ea
mente, ut in quamcumque visum foret partem tuto attemperateque prosilirent
suisque motibus rem quoquo versus vellent ex arbitrio traherent. Hi demum omnes
apud Iovem unam eamdemque rem sed variis diversisque causis et rationibus
poscentes instabant: alii enim ut pro exspectatione succedentibus rebus
congratularentur, alii ut rebus non ex sententia succedentibus mature
providerent, alii ut occasionibus praestitis attemperate uterentur. Id autem erat ut olim quid de orbe
innovando Iuppiter statueret enunciaret.
|