Quae cum ita essent, Iuppiter, ut
molestam odiosamque ab se assiduitatem sollicitantium excluderet, fretus
inprimis legatione Mercurii, qua sibi persuaserat futurum ut apud rude vulgus
deorum multum gratiae et gloriae pulcherrimo aliquo philosophorum invento
assequeretur, edicit proximis caelicolarum kalendis se concionen habiturum et
quae decreverit explicaturum et omnibus deorum ordinibus satisfacturum. Sed
haec Iovem spes de Mercurio multo fefellit: nam cum adivisset Mercurius terras
et positis talaribus Academiam, philosophorum officinam, peteret, evenit ut
Socratem philosophum ipso in angiportu solitarium offenderet: quem cum nudis
vidisset pedibus et trita veste adstantem, ratus plebeium quempiam, eo ad
hominem se fronte qua erat liberali et indole nimirum divina confert. «Atqui heus» inquit «homo, ubinam ii sunt,
apud quos viri et docti et boni fiunt?». Socrates, ut erat mirifica praeditus
affabilitate et comitate, peregrinum conspicatus adolescentem forma egregium
facieque insignem, pro innata sua consuetudine caepit callida illa qua
assueverat disserendi ratione alios ex aliis elicere sermones, quoad et qui
esset Mercurius et qua de re appulisset et quid superi pararent omnia exhausit.
Interea ex Socratis auditoribus unus et item alter accesserat, quos cum non
paucissimos pro re agenda Socrates adesse intellexisset, manum in Mercurium
primus iniecit, atqui. «Adeste» inquit «familiares! Apprehendite hunc, alioquin indole nobili et
liberali praeditum, sed inaudita incredibilique insania laborantem. O
deterrimam hominum conditionem! Quam multos habet ad nos perturbandos aditus insania! Quid ego nunc querar
furere alios amoribus, odiis, cupiditatibus, libidinibus, quid hoc? Hic se esse
Mercurium praedicat et ab Iove demissum Olympo ut Virtutem quae ab caelo exulet
deam pervestiget ubinam sit, ac parasse quidem caelicolas orbem rerum evertere
et eum cupere innovare. Quis hic furor est?». His auditis, qui Mercurium
prehenderant in maximos risus exciti cum negligentius Mercurium observarent,
Mercurius, ut erat pedibus celer, ipsum se eripuit fuga et casu devenit in viculum
ubi intra dolium Diogenes inhabitabat, quo in loco seducto et arbitris vacuo ab
cursu fessus constitit. Interea improbus quidam lenonis puer adiecto fuste quem
manu ebrius gestabat Diogenis dolium putre et vetustate penitus confectum multa
vi illisit atque confregit, at mox inde conspectu evolavit. Ea contumelia
percitus Diogenes, quasso ex dolio prosiliens, cum alium neminem praeter
Mercurium videret, rapto eodem quo esset lacessitus fuste, sedentem petiit.
Mercurius atroci et insperato insultu absterritus voce maxima caepit popularium
opem atque auxilium acclamitare, et in Diogenem versus, qui se inter
acclamandum percussisset, «Siccine» inquit «in liberum hominem atque immeritum
facis iniuriam?» At Diogenes
contra «Siccine tu» inquit «a servo tibi iusta atque emerita
rependi doles? Tu impure, tu sceleste, tu iniustus exstitisti, qui quidem
quietum lacessere, qui domum diruere, qui ex laribus sedibusque detrudere
insontem non sis veritus. Tua est, adeo tua haec intolerabilis iniuria: nam meo
quidem in facto non iniuria sed error est, nam cervicem quidem, non quam
incussi genam petebam fuste». Ad Mercurii voces pauci accursitarant;
hi, re intellecta, hortati sunt ne in philosophum istiusmodi esset iratior.
Dehinc, ad Diogenem versi, redarguendo his verbis usi sunt: dedecere quidem qui
se philosophum profiteatur non temperasse iracundiam, et quam rem in hominum
vita tantopere improbent eam ab se non habere alienam flagitium esse; postremo
addebant nihil esse turpius quam egenum et destitutum hominem per impatientiam
delirare. At contra Diogenes «En» inquit «admonitores
audiendos, qui mea in causa eum velint esse me qui ipsi in aliena non sint:
meum tu me iubes dolorem ferre patienter, cum alienum tu ne feras quidem
moderate».
|