Ergo Mercurius decedens sic secum
stomachabatur: «Hisne credam qui asserant illud hominum genus fore
sapientissimum quod litteras tractent, qui re ipsa sint stultissimi? Mirabar
quidem si una cum sapientia tantum posset odium sui persistere. Nudi ambulant, sordide vivunt, doliis
habitant, algent, esuriunt. Quis eos ferat, qui sese non ferant? Sibi omnia denegant quae ceteri
concupiscunt. Ne vero is non furor est nolle rebus perfrui quae ad cultum, ad
victum faciant, quibus ceteri omnes mortales utantur? Quod si plus ceteris in
ea re sapere se arbitrantur, superbia est, stultitia est, ut eos aeque errare
aliis in rebus, quas nosse profiteantur, deputem. Quod si se reliquis esse
hominibus in urbanitatis officio similes recusant, exsecrabilis quaedam eos
incessit feritas atque immanitas. Sed istos sordidissimos sinamus esse miseros,
quoad invisa istiusmodi philosophandi ratione vitam degant illepidissimam.
Hisque dictis rediit ad superos, Iovemque salutans subridens inquit: «Qui
aliorum sensus et mentem indagaturus accesseram, inveni qui mea secreta omnia
exhausit». Mercurium Iuppiter et tam cito et
liventi cum gena redisse advertens remque percontatus, non facile dici potest
ex istius peregrinatione plusne voluptatis an tristitiae exceperit: voluptati
quidem fuit ridiculam totius peregrinationis historiam intelligere, dolori vero
fuit quod penitus nihil pro exspectatione factum sentiebat. Sed cum satis
Mercurium esset allocutus et non cessaret Mercurius omni dictorum contumelia
philosophos prosequi, «Vide» inquit Iuppiter «ne tua verborum
intemperantia tibi vitio sit atque effecerit ut quos vituperas, hi meritas abs
te poenas desumpserint. Novi quid dicam: plus sapiunt illi quidem rerum
occultarum quam opinare. Quid, si praesenserint suis investigandi artibus te,
Mercuri, esse eum qui se apud me insimulare levitatis assueveris?». His dictis Mercurius animo factus perturbatior e Iovis conspectu
sese abdicavit. At Iuppiter, suarum rerum statum repetens, in tanta consiliorum
inopia qualecumque in mentem incidit consilium arripuit. Apollinem, quem unum
omnium deorum sapientissimum et sui cupidissimum habebat, amotis arbitris apud
se habet et admonet quaenam sibi rerum difficultates instent: non multo abesse
kalendas praestitutas; quid senatui populoque deorum ex edicto referat deesse:
demum cetera omnia, praeter suam Mercuriique peregrinationem ad philosophos
factam, explicat. Postremo rogat uti quam possit opem atque auxilium suis iam
prope afflictis rationibus afferat. Omnem Apollo in tuenda servandaque
principis bene de se meriti maiestate pollicetur curam, operam atque industriam
adhibiturum, modo tantis rebus agendis valeat ingenio, fidem vero et
diligentiam profecto non defuturam neque ullum pro commodis et emolumentis
Iovis recusaturum se laborem, pericula, difficultates. Illud videat, ne quod se velit facere, id cum iis
conveniat quae sibi in mentem venerint. Nam versari quidem apud mortales genus
quoddam hominum, qui philosophi nuncupentur, quorum sint plerique ausi novas
atque inauditas commentari formas orbis: hos se aditurum et consulturum, neque
futurum ut vereatur in dubiis rebus eos consulere, qui bonis artibus et
disciplinis innitantur. Amplexatus Apollinem Iuppiter atque exosculatus, «Nunc» inquit «resipiscere a maximis animi curis per te incipiam, o Apollo. Novi
solertiam, novi et vigilantiam tuam: omnia de te spero quae huic causae
opportunissima accommodissimaque sint. I, sequere, faciam quidem ut
sentias te adversus memorem accepti beneficii functum fuisse officio». Tum Apollo, se accingens ad iter
capessendum, «Agesis» inquit
«aliudne me velis?». Tum
Iuppiter «Recte» inquit «nam
est apud mortales Democritus quidam minutis animantibus caedendis nobilis;
sanusne an insanus sit, varia est opinio: sunt qui philosophum, sunt qui
delirantem praedicent. Pervelim fieri
certior quanti homo sit». Tum Apollo: «Tantumne hoc est, quod cum
maxima novandi orbis cura apud te conveniat? Sed rem expediam: hicque
tibi iam id inventum dabo». Ergo sua ex crumena, qua sortes inerant,
hos eduxit versiculos:
Quae tamen inde seges terrae,
quis fructus apertae?
Gloria quantalibet quid erit, si
gloria tantum?
Lectis versiculis, «Omnium hic»
inquit «stultissimus est mortalium». Subrisit Iuppiter. «Atqui adsis» inquit
«sortem iterato educito et spectato sitne itidem quem dixero sapiens an
insipiens». Eduxit Apollo hos alteros versiculos:
Scire erat in voto damnosa
canicula quantum
Raderet augusto.
|