Iuppiter vero plenus spei per
alacritatem kalendas exspectabat. At cum ipsae advenissent kalendae et in arcis
atrium dii cum solemnium causa, tum et concionis ineundae gratia laeti
frequentes venissent, Apollo vero nusquam appareret, incredibili maestitia
Iuppiter affectus prope contabescebat. Iam Fata, quorum erat muneris sacros
curare ignes, facere pro more aggrediebantur. Alia ex parte confertissimi dii
poscebant ut ab Iove concio indiceretur, cuius ergo inprimis acciti
convenissent. Ille vero, quod esset nihil commentatus, ad tantam de se
exspectationem progredi refugiebat, sed praescriptam de concione habenda legem
suo facto rescindere neque ex gravi principis officio, neque ex sua re ducebat
esse, quod intelligebat quanti sua intersit minime volubilem minimeque
variabilem haberi Iovem quantumque conferat eos qui rem publicam moderentur ita
sua omnia quadrare, ut sic dixerim, instituta, ut in recto aequabilique
consilio facile acquiescant. Ergo ut aliquid rerum agendarum festinantibus
interiiceret atque intermisceret, quo interea deorum desideria ab causa hac
sibi difficili et gravi diverteret et distineret, imperat Fatis solemne
incohent: mox se adfuturum atque cetera expediturum. Itaque stant Fata
lautissimo habitu manu postes attinentes ac deorum dearumque ingredientium
ordines recensent igniculosque flamines, quos deitatis exstare ad verticem
insigne dixeram, caelicolis instaurant. At Iuppiter interea inter cunctandum
secreta obclusus aula sollicitudinibus curisque obruitur. Tandem egressus
potius ut aliquid ageret quam ut quid ageret intelligeret, se in templum
infert. Illic solemne rite ac pro vetere more sanctissime peracto, dum senatus
deorum Iovem salutatum aggrederetur, unus ferme maximorum principum, Apollo,
desiderabatur: erant idcirco qui Apollinis contumaciae succenserent. Iuppiter
neque purgare absentem neque moderate pati obtrectatores, et dici non potest
quam perplexe sese agitaret animo atque in omnis partis haesitaret. Tandem
incidit in mentem ut Momum regem institueret senatus comitiorumque principem
faceret, non quo illum tantis honoribus dignum censeret, verum ut ostenderet
audacibus ambitiosisque nonnullis deorum se ad illos augendos atque ornandos
ultro omnia sponteque velle conferre qui quidem non imperare, sed obsequi et
gratificari didicissent. Itaque iubet in comitium classes deorum immittat
ordinibusque universos considentes habeat, apudque populum verbis Iovis ita
agat: cupere quidem Iovem quae ageret quaeve meditaretur omnia omnibus
vehementer placere et decresse quidem singulis, quoad in se sit, morem velle
gerere; quae res cum ita sit, adductum se ut priusquam suam proferat sententiam
optet fieri certior ex tota mundi congerie sitne quippiam quod velint servari
ad novum opus integrumque transferri potius an funditus velint everti universa
atque perfringi. Tum et de tota re edicit ut quid quisque cum suis, tum
communibus rationibus conducere arbitretur licenter aperteque disputent: non
affuturum se in concione utili consilio, quod cavisse velit ne qui forte
humiles dii et in publicis insueti praesentiam regis vereantur ac perinde dicere
quae sentiant retardentur. Haec mandata maximarum insperatarumque fuere
perturbationum causa. Quam rem futuram Momus, ut erat acutus atque ingenio
excitus, fortassis animo praesagibat, sed Iovi, cui iam pridem suum dedisset
consilium inscriptum tabellis, sollicitare novissimis admonitionibus non
audebat; tamen conferre arbitrabatur quoquo pacto Iovem ab inconsiderata
innovandarum rerum libidine interpellaret. Idcirco «Si tuam per facilitatem» inquit «licet, Iuppiter, quaeso: tabellasne, quas pridie a me accepisti,
legistin?». «De his alias» inquit Iuppiter «colloquemur: nunc quod instat agito».
Tabellas Iuppiter ne sibi quidem traditas meminerat.
|