Tandem rogatus primam dixit
sententiam Saturnus voce ita suppressa, verbis ita raris gestuque ita defesso
ut potius conatum loqui quam locutum diceres: pauci reliquum sonitum vocis
immurmurantis excepere, aliqui tamen ferebant Saturnum dixisse se quidem petere
ut suae senectuti veniam darent si quid minus orando posset, quando et latera et
pectus quassum et imbecille haberet attritis consumptisque viribus senio.
Proximo loco Cybele, deorum mater, rogata, diu nutans oreque admodum pro
vetularum more irruminans, cum satis diuque suos respectasset ungues,
«Enimvero» inquit «de his rebus gravissimis atque rarissimis cogitasse
oportuit». Tertia fuit Neptuni sententia: is quidem, acri voce atque aspero
tono tragicoque quodam dicendi more sententiis tritis et locis communibus late
diffuseque vagatus, quidvis aliud potuit videri velle dicere quam quod ad rem
qua de agebatur ulla ex parte pertineret. Successit Vulcanus, et is quidem suam
omnem orationem hac una in re consumpsit, ut affirmaret vehementer admirari se
quidem quod sint in deorum numero plurimi tanto praediti ingenio ut de rebus
his quorum gratia convenerint docte atque erudite norint disseruisse. Mars
vero, cum ad se ventum esset, nihil plus habere se quod pro re diceret
affirmavit quam ut polliceretur accinctum paratissimumque arbitrio imperioque
Iovis Martem affuturum et praestaturum quidem operas demoliendo convellendoque
mundo. Plutonis oratio avaritiam sapere visa est, quod se habere attestatus sit
modulos novissimi operis perquam pulcherrimos quos proferret, modo quid prius
paciscerentur: suos enim labores atque industriam nullis propositis praemiis
decresse non condonare. Hercules, praestita occasione ut diu multumque
praemeditatam orationem de suis laudibus tam celebri tamque in confertissima
concione recitaret, sibi haudquaquam defuit: sua gesta magnifice extulit et
grandia de se in posterum pollicitus est; demum de tota re se ad Iovis
sententiam referre dixit. Venerem risere dii quae excogitasse nova quaedam miri
artificii deierabat, ni paululum quippiam totam rem plurimum impediret: sed
optimum rerum magistrum, speculum, consulendum. Diana inventuram se optimum
quendam architectum pollicita est, sed negare id genus artificum velle
imperitis censoribus subesse, ne quod arte ab se elaboratum sit alii, ut
aliquid fecisse videantur, mutando vitient atque depravent. Iunonem callidiorem
putarunt, quae plures fieri mundos variis formis suadebat et hos atque alios
habendos ad satietatem. Cum autem ad Palladem ventum est, ea, uti ex ante
composita constitutaque scaena cum Iunone ceterisque illarum partium
conspiratoribus convenerant, se habere enuntiavit quae cum Iove ipso de his
rebus conferat, at, quibus mandatum negotium erat, unus et item alter deorum
prae constituta inter se arte et fraude magnis vocibus redarguere eiusque
superbiam increpare, quae tantos deos totamque concionem indignam putet cui pro
communi utilitate meditata communicet: illa altercari: hinc ex ordinibus plures
studiis partium excitati in convitia conveniunt, inglomerantur, constrepunt:
quem tumultum atque ordinum perturbationem spectans Momus, supra quam ceteri
omnes voce illa sua boanti hos atque hos increpans, ita conclamitabat ut solus
ipse tanto ex comitio audiretur. At cum sedare tumultuantem concionem iterum
atque iterum frustra temptasset, commotus facti obscenitate excanduit, quoad
plurima per iracundiam dixit immoderate, inter quae excidit ut diceret non
iniuria apud mortales veteri sanctissimoque more et lege observari ut publicis
abigerentur excluderenturque mulieres. Addidit his etiam Momus ut diceret:
«Etenim quaenam temulentissimorum lustra his convitiis comparabimus?». Quae
dicta ab tota concione audita cum animos cunctorum iam tumidos atque indignatos
offendissent, ut erant iam tum primum concepto odio irritati, «Siccine»
inquiunt «Momus hic sua cum demorsa barbula ab exilio erit restitutus ut
nostram ad ignominiam novus exsistat censor?».
|