Hunc concionis animum intuens dea
Fraus, tempori inserviendum rata, ad Iunonem advolat, monet, hortatur belluam
hanc nimia licentia insanientem atque temere insultantem coherceat. Itaque
Iuno, sponte sua iam pridem satis in Momum commota, nunc deae Fraudis impulsu
concita, sese praecipitem ad facinus inauditum dedit. Reiecto enim pallio
«Adeste» inquit «matronae; tuque, Hercules, huc ocius trahe Momum: sic soror et
coniunx Iovis imperat». Paruit haud invitus Hercules, Momumque in hunc atque in
alterum manuque voceque sese agitantem per capronosum illud quod fronti imminet
sinciput prehensum, ut erat praepotens, ita suum in dorsum reiecit ut resupinum
contorto collo ad Iunonem quasi truncum apportaret. E vestigio innumerae iniectae manus misero. Nihil
plus dico: Momus quidem mulierum manu ex masculo factus est non mas omnique
funditus avulsa virilitate praecipitem in oceanum deturbarunt. Inde Iunone duce
ad Iovem properant iniuriisque deploratis efflagitant ut aut publicum ipsum
odium Momum releget aut universum dearum populum in exilium abigat: non posse
quidem deas matronas tuto his in locis degere ubi funestum exitiosumque id
monstrum versetur; qua de re etiam additis lacrimis obtestantur ut malit unius
consceleratissimi poena tot suarum necessitudinum et optime de se meritarum
precibus salutique consulere quam perditissimi unius gratia omni de caelo
duriter mereri.
|