Id Iuppiter, etsi facti exemplum
magis quam factum ipsum non probaret, tamen ne non concedendum quidem
multitudini statuit quod tantopere affectaret atque exposceret. Semper enim
multitudinis motum atque impetum fuisse reipublicae periculo ni comprimatur, et
alium non adesse comprimendi modum nisi ut obtemperetur. Tum aliqua item ex
parte eam rem ita cecidisse ferebat minime moleste, maxime quod gravi illa
esset hoc pacto sollicitudine factus liber qua non mediocriter angebatur, cum
non haberet quid concioni exspectanti se dignum referret. Ergo cum annuisset garrientiumque
muliercularum strepitus quievisset pauca de rixae istiusmodi indignatione
succinctis verbis perstrinxit, ac se eam quidem perdendi Momi libidinem in
tales tamque multas sibi coniunctissimas et carissimas incidisse ait dolere
magis quam ut audeat improbare: illud maluisse factum non impetu, non
praecipiti consilio cum multas alias ob res, tum ut liceret pacata et quieta
concione frui, quoad quid instituisset commonefaceret; sed quando per Momi
calamitatem, ne dicat per suorum immodestiam, id non liceat, ducere ait se
commodius non agere id nunc quod decreverat, et non invitum velle supersedere
quando videat commotos et perturbatos procerum animos; sed propediem ad senatum
de tota republica relaturum quae excogitasset utilia et admodum necessaria.
|