Et cum tandem ex aula egrederetur
indomitus ille feminarum vulgus, casu fit illis obviam Apollo a mortalibus
rediens; quem cum vidissent, quod et vatem et praeclarum futurorum coniectorem
putarent, non sine causa consulto abfuisse a tumultu interpretati sunt. Ideo
innutantes «Hui» aiebant «improbe, quam solus sapis, quam
belle scisti uti foro et vitare illepida!». Fiebat idcirco
ad Apollinem concursus iamque ad vestibulum adstabant pressi, quod multis
exeuntibus atque redeuntibus constiparentur. Quam inter frequentiam forte aderat et dea Nox, quae una furtis faciundis
mirifice delectatur et in ea re ita scite perdocta est ut vel oculos Argo, si
velit, furari possit. Ea ut pendentem ab Apollinis latere crumenam
sortibus turgidam animadvertit, ita abstulit ut id facinus omnes penitus
latuerit. At Apollo, salutatis his atque his, intellectaque concionis historia,
laetabatur cum ceteras ob res, tum quod in rem Iovis cessisset. Eoque admodum exhilaratus ad Iovem ingressus, quod
minime rebatur, tristiori quam erat par exceptus est fronte ab Iove. Etenim
Iuppiter ceteris amotis: «Et quidnam tam sero tardusque redisti?». Tum Apollo
«Nihil habui rerum» inquit «aliud quod agerem, quam ut tua sedulo matureque imperia
exequerer. Sed me illi ad quos accessi philosophos, dum ita instructi sunt ut
nihil expromant rerum reconditarum nisi id sit maximis verborum involucris
implicitum, longis ambagibus detinuere invitum quidem, tamen eos audiendos
putabam, quando exspectationi tuae omni diligentia studebam satisfacere. At
sunt profecto ad unum omnes verbosi. Unum excipio Socratem, nisi forte
quibusdam minutis interrogatiunculis interdum quasi aliud incohans vagetur: qui
tamen, utcumque est, mihi semper visus est frugi illique volens favi fudique in
eum tantum mearum rerum quantum sat sit ad sinistros gravesque casus evitandos.
Semper eius abstinentia,
continentia, humanitas, gratia, gravitas, integritas unaque et veri
investigandi cura et virtutis cultus placebit. Is omnium unus opinione longe
praestitit, dum ex eo elegantem et dignissimam memoratu disceptationem accepi
quam quidem, cum audies, credo non gravate feres me in ea perdiscenda paululum
supersedisse, et fortassis non inficiaberis tuas ad rationes bene componendas adhiberi
posse nihil accommodatius. Quod si vacas animo ad has res audiendas, eam
tibi succincte et breviter enarrabo».
Tum Iuppiter: «Cupio, narra:
sapientum quidem sermonibus et dictis delectari, etiam ubi nihil afferant
praesentibus causis emolumenti, conferet». Tum Apollo «Duo» inquit «fuere homines inter
philosophos apud quos aliquid grave et cum ratione constans audierim:
Democritus et Socrates. Dicam
de Socrate si prius de ipso Democrito dixero quae te ab tua ista insolita
tristitia frontis ad risum hilaritatemque restituant. Audies rem cum
festivam, tum et plenam maturitatis. Democritum offendi inspectantem proximo ex torrente raptum cancrum vultu
ita attonito, oculis ita stupentibus ut prae illius admiratione una
obstupuerim. Cumque plusculum adstitissem, caepi hominem compellare, at ille ab
suo, si recte interpretor, somno quo apertis oculis habebatur nequicquam
excitabatur. Commodius ea de re duxi democriteam illam, ut ita loquar, statuam
relinquere quoad sponte sua expergisceretur, quam illic frustra tempus perdere.
Itaque alias alibi catervas
conveni philosophorum, quorum mores quis non improbet? Et vitam, quis non
oderit? Dicta vero et opiniones quis aut interpretetur aut probet? Adeo sunt obscura, adeo ambigua, ut nihil
supra». Tum Iuppiter arridens «An» inquit «o Apollo, tu quidem, qui interpretandi mirus es artifex, istorum
dicta non interpretaberis?». «At» inquit Apollo «de me profiteor omnia posse facilius: ita sunt illa quidem
partim varia et incerta, partim inter se pugnantia et contraria. Sed de
his alias. Illud sit ad rem, quod cum inter se hoc genus hominum nulla in
ratione conveniat, omnibus opinionibus et sententiis discrepent, una tantum in
stultitia congruunt quod eorum quivis ceteros omnes mortales delirare atque
insanire deputat praeter eos quibus fortassis eadem aeque atque sibi sunt vita,
mores, studia, voluntates, affectus viaque et huiusmodi. Adde, quod quisque
probat alios non probare, quae oderit alios non odisse, quibus moventur alios
non moveri: id demum ad iniuriam deputant. Hinc difficile dictu est quantae et quam multae manarint inter eos lites et
controversiae, dum et contumeliis et vi etiam, si possent, alios omnes sui esse
imitatores velint, ut vix feras tantam in sapientiae professoribus versari
insaniam». Tum Iuppiter: «Quid ego philosophos mirer velle ceteros suo
arbitratu degere, cum et plebeios video in horam, prout sua fert libido, a
superis poscere imbrem, soles, ventos atque etiam fulgura et huiusmodi?». Tum Apollo: «Quid ceteri faciant non
refero. De his hoc statuo eiusmodi esse, ut dum quisque sua stultitia orbem
universum agi optet dumque nihil constantis certique habent, statuo, inquam,
futurum ut si eorum velis audire ineptias oporteat infinitos et momentis
temporum varios mundos profundere aut assiduis deprecantium quaerelis insanire.
Sed de universo philosophorum genere haec dicta sint, ad Democritum revertor.
Ad hunc igitur iterato rediens offendo hominem perscindentem cancrum quem
spectare attonitum dixeram, cancrumque ipsum obtenso vultu pronisque luminibus
introrsum per viscera scrutantem et dinumerantem quicquid nerviculorum
ossiculorumque inesset. Saluto hominem, at ille nusquam minus. Non possum
facere quin ipsum me rideam: audies, o Iuppiter, ridiculam rem. Incidit enim in
mentem ut cepe quoddam ex proximo agro desumerem atque medium inciderem meque
homini adigerem, quo facto caepi eius gestus et motus imitari: pressabat ille
os, ego itidem pressabam; cervice ille in hanc ruebat aurem, ego itidem in
hanc; praegrandes ille exporgebat oculos, ego itidem. Quid multa? Omnia
enitebar ut me illi praeberem similem, et habebam quidem me homini imitando
prope parem ni illud interturbasset, quod Democrito exstabant oculi siccitate
insignes, nobis vero ob molestam cepae acrimoniam oculi erant praegnantes
lacrimis. Quid multa? Hoc ludicro invento assecutus sum quod serio nequivissem,
ut colloquendi daretur locus. Me enim despectato subridens 'Heus' inquit 'tu, quid facis lacrimans?'. Tum
ego contra despectans: 'At enimvero tu quid facis? Quid rides?'. 'Te' inquit
ille 'prius rogitaveram'. 'Tibi' inquam 'ipse prius respondi'. Paratum inde
adeo litigium videns grandius arrisit. 'Atqui quando ita evincis' inquit
'referam de me quale nostrum foret opus. Ego enim multam dederam operam ut
brutis eviscerandis (hominem quidem ferro lacerare nefas ducebam) intelligerem
quasnam primum in animantibus malum, iracundia, sedes occuparet, unde tanti
motus effervescerent, quibus facibus mentem hominis exagitaret omnemque vitae
rationem perverteret: ea enim re inventa, multa me in hominum vita reperturum
putabam commoda et utilissima. Videbam in plerisque animantibus quaedam quae
mihi plane satisfacerent, sed ne in homine quidem intelligebam unde tam multa
surgerent quae ad stultitiam facerent. Quae compereram haec sunt: nam succum quidem
inveniebam ad inter praecordia inhaustum abspirantibus animi igniculis concoqui
in sanguinem ita ut variarum quibus constet partium variae fiant segestiones
quarum una quidem, quae ex levissima sanguinis exspumatione annatet, colligitur
et vasculo a natura coacto et coaptato commendatur. At solere liquorem hunc
figura ignibilem, sive commotis praecordiis sive admisso visceribus intimis
incendio, fervere atque candescere eiusque acutissimas scintillulas segestione
levigatas, aestu impulsas, volitare canalibus et ad rationis usque sedes sese
attollere atque pervadere suoque appulsu acri atque temulento inflammari atque
conflagrare intima naturae omnia, quoad mentem lacessendo tumultuantem reddat.
Haec ita esse in aliis quidem animantibus clare perspexi. At nunc animal unum
hoc quod inter manus est, cum natura mihi ad omnem duelli audaciam et
ferocitatem pulchre adornatum videretur, diligentius recognoscendum arbitrabar.
Huic thorax, huic manicae, huic nil non opertum squamis adesse natura voluit,
cumque arma scirem amoto irarum impetu esse penitus mollia et inutilia non
iniuria opinabar huic etiam dedisse naturam multa ad incessendam iracundiam
fomenta atque irritamenta. Ea vero ubinam haereant nusquam invenio, et quod
magis solliciter accedit, quod ne cerebrum quidem hoc in animante comperio, et
opinari non adesse uno hoc in animante cerebrum vetat ratio, quod enim animal
movetur loco, cerebrum habeat atque inde vigeat necesse est, quandoquidem omnes
nervorum fibrae e cerebro ipso fluant. At hoc, cui tam multorum membrorum et robusti et varii motus suppeditent,
qui carere possit cerebro non intelligo'. Haec Democritus. At ego ut viderer
quoque philosophari contra sic orsus sum dicere, spectare quidem me in eo quod
manibus haberem cepe demoliturine sint superi dii mundum an perpetuo servaturi.
Tum ille 'O te' inquit
'aruspicem lepidissimum! Unde
tibi novum ariolandi hoc genus arcessivisti?'. Tum ego 'Atqui' inquam 'istuc recta et a vobis
philosophantibus diducta fit ratione, qui quidem maximum esse cepe mundum asseveratis'.
Tum ille 'Facis tu' inquit 'adeo venuste, qui parvo in orbe maximi mundi casum
quaeris! Verum et quidnam? Hisce
in extis cepariis quid ingrati invenisti quod plores?'. Tum ego 'Viden' inquam
'istic diviso in cepe litteras c atque o? Num eas clare aperteque admodum sentis quid
proloquantur?' Tum ille: 'Quid, tune loqui cepe, cum et caelos cantare aliqui
dixerint existimabis?'. Tum ego: 'Minime, sed prae se ferunt. Iunge o atque c:
aut occidet, inquiunt, aut corruet. Disiunge: non itidem enuntiant, corruiturum
orbem?' Tum ille vehementer ridens; 'Tu' inquit 'igitur, o piissime, orbis
excidium atque interitum ploras! Sed heus tu! Ubinam huius qui nunc constat mundi rudera superi
reicient, si demoliri aggrediantur?'. Hoc dictum, quod sapiens et ad nostram
rem accommodatissimum videretur, effecit ut obmutescerem atque mecum ipse
dicerem: 'Habes tu quidem cerebrum quod te non habere fueram dicturus, quando
illud in cancro quaereres'.
|