«Haec de Democrito hactenus. Nunc ad Socratem illum redeo, virum omni virtutis
laude insignem. Hunc repperi quadam in taberna coriaria suo pro more de quodam
multa interrogantem: sed ea prorsus nihil ad nos». Hic Iuppiter: «Nempe et perquam insignem praedicas virum, qui apud
coriarios diversetur! Verum agedum, quaeso, o Apollo: quidnam id erat quod
interrogabat Socrates? Est enim ut cupiam de eo audire quae vere sua quidem
sint, non quae aliena fictione Socratis dicantur». «Nempe tum, si recte memini, his verbis utebatur: 'Agesis, o artifex, si
quid in mentem tibi veniat ut velis optimum calceum conficere, non tibi corio
esse opus statues optimo?'. 'Statuam'
inquit ille. Tum Socrates: 'Qualecumque dabitur corium ad id opus accipiesne an
putabis interesse ut ex multis commodius eligas?'. 'Putabo' inquit. Tum vero
Socrates: 'Quo id pacto' inquit 'dinosces corium? An tibi aliquid quod
experiundo videris corium peropportunum et accommodatissimum propones tibi,
cuius comparatione hoc tuum pensites et quid cuique desit ampliusve sit
apertius discernas?'. 'Proponam' inquit ille. Tum Socrates: 'Qui vero optimum
illud condidit corium casune an ratione assecutus est ut illi nullae adessent
mendae?'. 'Ratione potius' inquit artifex. 'Et quaenam' inquit Socrates 'illa
fuit ratio ad id munus obeundum? Eane fortassis quam concidendi corii usu et
experientia perceperat?' 'Ea' inquit artifex. 'Fortassis' inquit Socrates
'aeque ac tu in seligendo ita ille in parando corio similitudinibus utebatur,
partes partibus integrumque integro comparans, quoad futurum corium omnibus
numeris responderet suo huic quod menti memoriaeque ascriptum tenebat corium'.
'Est' inquit ille 'ut dicis'. 'Tum' inquit Socrates 'quid, si ille nunquam
fieri vidisset corium? Eam optimi corii conficiendi descriptionem et
similitudinem unde hausisset?'». Hic Iuppiter, qui attentissime omnia haec
Socratis quaesita adnotarat, rupit tunc incredibilem quandam in admirationem
Socratis atque inquit: «O virum admirabilem! Nequeo me diutius continere quin clamem: o iterum
virum admirabilem! Sino illud, te, o Apollo, quamquam esses personatus, ab
Socrate fuisse cognitum. De
illo enim sic est quod audeam affirmare, novisse et qui sis et quid negotii
ageres et quid tibi velles: denique omnia cognovisse. Nam est ea quidem mentis
perspicacia in occultis quibusque rebus pervestigandis apud philosophos,
quantum re periclitati sumus, cum communis et quasi peculiaris, tum genere ipso
tanta ut supra sit quam possis credere. Et novi quid dicam, et expertus novi.
Verum vide quam bellissime te cognito et causa intellecta satisfecerit. Sentio
quo tuae tendant verborum amphibologiae, Socrates: aut enim ad huius
similitudinem in quo fabricando omnes pulchritudinum formas expressi
restituendus erit mundus, aut plures tentandi quoad fortassis casus
absolutiorem aliquem afferat. Sed quid tum, quid postea?». Tum Apollo: «Enimvero negavit artifex se id scire quod rogasset atque
obmutuit: illico ipse me ingessi, consalutavi, ille me perhospitalissime
benignissimeque accepit. Multa in medium contulimus quae longum esset referre,
sed eorum quae nostram ad rem conducerent illud placuit inprimis quod pluribus
interrogatiunculis conclusum dedit, et finis fuit huiusmodi: nam hunc quo omnia
contineantur mundum talem nimirum exstare ut alibi reliquerit nihil quod addi
adiungive sibi a quoquam possit. Cui si nihil addi, nec diminui, si non
diminui, nec corrumpi; nam cui addes, quod alibi esse non possit? Aut qui corrumpas, quod diduci nequeat?».
Hic Iuppiter: «Tritum istud et vulgatum quidem est
dictum, utcumque sit, quod minime cum illo superiori de coriario compares». Tum
Apollo: «Cave his rebus diiudicandis, o Iuppiter,
opinioni quam veritati assentiaris. Vide ne te nimia quae apud te viget istius
viri auctoritas in errorem trahat atque detineat: nihil enim tantas habet vires
ad suadendum quam gratia, nihil quod veritatem obnubilet aeque atque
auctoritas. Pythagoras auctoritate assecutus est ut quae diceret omnia vera an
falsa essent sui nihil curarent, omnia assentirentur, nihil auderent negare,
nihil non crederent, denique vel ineptissima etiam vellent haberi pro certis et
testatis apud ceteros, ut etiam cum se ab inferis esse reducem praedicaret
iurarent vera praedicare». Tum Iuppiter: «Attemperate quidem in haec incidimus:
eram enim percunctaturus quidnam istiusmodi celebres, Aristotelemne, Platonem
Pythagoramque ipsum et eiusmodi philosophos adivisses. Et quid igitur? Num ab
his quippiam rari et reconditi attulisti?». Tum Apollo «Aristotelem» inquit «repperi, contuso pugnis Parmenide et
Melisso, nescio quo minuto philosopho, gestientem et cum quibusque obviis
rixantem ac intolerabili quadam superbia et incredibili arrogantia vetantem
quosque prae se quicquam proloqui. Theophrastum vidi maximam suorum scriptorum
pyram instruere ut eam incenderet. Platonem erant qui dicerent abesse longe
apud suam illam invisam quam coaedificasset politiam. Pythagoram audiebam
paucis superioribus diebus in gallo quodam fuisse cognitum eundemque fortassis
nunc inveniri posse in pica aut loquaci aliquo in psitaco: solere quidem illum
per varia diversari corpora. Hoc loco Iuppiter «O» inquit «Apollo, quam cuperem quempiam
istiusmodi in cavea domi habere philosophum! Quam meas regni res inde
praeclare constitutas ducerem! Quid
censes? Possetne ulla prehendi industria?». Tum Apollo: «Et quidni
id posset qui nosset venandi artes, modo illum norit?». Tum Iuppiter: «Istuc difficile, vili in corpore philosophi mentem
intelligere». Tum Apollo: «Immo vero facile, ubi
advertas». Tum Iuppiter: «Obsecro, tuisne id
fortasse artibus et sortibus?». Tum Apollo: «Maxime, vel
etiam inprimis propositis praemiis assequemur ut sese illi ultro offerant». Tum Iuppiter: «Malo tuas in illis dinoscendis artes experiri. Age,
quaeso, specta ubi sint locorum». Tum Apollo cum istac
pro re suas vellet sortes consulere et ruptam ligulam abrepta crumena
intueretur maxima caepit voce indignissimum facinus in se admissum deplorare,
et quod familiarius apud Socratem fuerat versatus, sibi id fecisse furtum
blanditorem Socratem persuadebat et adiurabat. Longum esset referre quibus verborum convitiis
philosophum prosequeretur: scurram appellabat et fabrorum ludum. Tum et illud
addebat, non iniuria Momum praedixisse tales fore mortales ut etiam, sin aliter
nequeant, pedibus ipsis furari aggrediantur. Cumque satis deferbuisset ac
verborum iactantia acquievisset, eum intuens Iuppiter «Num» inquit «o Apollo,
cancrum te Democriti esse quam qui sis tantis conceptis irarum motibus
praestaret? Cancro quidem cum sit furoribus vacuus omnis armorum nervorumque
vis ad lacessendum suppeditat; tibi cum ira flagres, cum tui vix compos sis,
nihil ad prosequendam vindictam relictum est. Quid facies? Quos petes? Qua
ratione aut ab sontibus poenas desumes aut insontes afficies? Illis quidem quid
auferes boni cum nihil habeant, quid afferes mali cum paupertatem et dolorem et
istiusmodi penitus nihil timeant?». Tum Apollo: «En monitorem percommodum, qui minima offensus molestia orbem velit ruisse,
et me, qui tantas amiserim divitias, ut temperem iubeat! Et possum quidem aestu
sitique mortales perdere, Iuppiter, mortales, inquam, perdere». Tum Iuppiter:
«Vel possis quidem quidvis malorum; tu tamen nihil feceris, quandoquidem nihil
deinceps apud superos constituetur quod ipsum non pateat mortalibus: namque
philosophi quidem aut suis, quibus callent, occulta pervestigandi artibus, aut
tuis sortibus adiuti omnia praevidebunt quae acturi simus et pro summa sua
sapientia vitabunt. Quare
malo tuos istos animi aestus sedes. Desine casum hunc longius deplorare.
Collige ipsum te. De istis quidem improbissimis multandis alias erit ut mature
cogitemus, tametsi opinor alibi accidisse ut tantas divitias amiseris». Tum Apollo: «Recte» inquit «admones; iam monenti pareo, et
unum est quod me recreet: habeant illi quidem sortes, interpretandi modum et
rationem nusquam habituri sunt. Sortes
levi labore reintegrabimus, illis curarum plus et sollicitudinis quam
commoditatis et opportunitatis redundabit a sortibus».
|