Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER TERTIUS.
      • -21-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-21-

 

Dum haec apud superos agebantur, Aestus, Fames, Febris et eiusmodi, quod audissent finem atque interitum rebus parari, quo repentinum futurum laborem in tot mortalium milibus mactandis minuerent iam tum primum caeperant vexare humanas res multaque viventium capita absumpserant. Quibus calamitatibus acti, hominum genus, quod deos votis aureis maiorem in modum moveri animadvertissent, ludos voverunt diis maximos, et eos dictu incredibile quam grandi apparatu et theatri et scaenae quantave impensa ornarint. Sino musicos, ludiones, poetas, quorum innumerabilis populus omnibus ab provinciis exterisque usque ab orbis oris confluxerat. Quicquid erat rerum dignarum ubivis gentium, id ad templi, ad sacrificiorum ad ludorumque ornatum convexerant. Sino cetera: illud operis vastitate non postponendum, quod theatrum circusque maximus aureis velis pictis acu, opus vastum et incredibile, superne et quaque circumversus integebatur. Honoratissimis in gradibus maximorum deorum simulacra exstabant, omnia circum auro gemmisque nitebant, et quod aurum gemmasque vinceret specie quantum ab his dignitate vincebantur, omnia floribus conspersa ad venustatem conveniebant, omnia sertis fumorumque delitiis odorata et redimita. Tabulae insuper pictae alabastricaeque mensae et varia speculorum miracula ad complendos non admiratione, sed stupore homines accedebant; quin et, quo nihil esset non refertissimum rebus admirandis, ipsa item extrema singula intercolumnia singulis heroum statuis occupabantur. Tantis apparatibus superi ab caetu hominum dignari tenerique se advertentes non poterant non facere quin commoverentur. Quo effectum est ut etiam ii qui fortassis aut studiis partium aut suorum commodorum spe causae hominum adversarentur sententiam verterent et partim misericordia, partim muneris magnitudine commoti superiorem suam de novandis rebus postulationem reiicerent; qui vero hominum res salvas cuperent, quorum erat princeps Hercules, apud Iovem instabant ut mallet de se bene in dies promerentes mortales beneficio obstringere quam poenis perdere: illud enim valere cum ad gratiam, tum etiam ad laudem, hoc vero postremum nihil afferre emolumenti et plurimum posse ad calumniae suspiciones augendas; et monebat ut diligentius pensitaret votane haec facta religione haud minore quam impensa cum Momi calumniis conveniant, sintne illorum qui deos nullos putent, an eorum qui diis se acceptissimos et commendatissimos esse optent. Admonebat item ut Momi naturam et mores animo repeteret: demum statueret an qui apud mortales, quibus esset odio, deos invisos et infensos reddere aggressus sit, idem apud superos, quibus se acceptum opinabatur, inimicos homines malo afficere neglexerit; et quibus sit Momus odiis praeditus erga mortales satis patere quidem cum aliunde, tum illinc, quod antea pene quam eos vidisset foeda obscenaque illa animantia, quae vix nominare sine flagitio possumus, ad homines incessendos produxerit; quare illud cogitent superi, an qui sui reprehensores superos fuerit tantis conatibus prosecutus, idem barbae demorsae contumeliam non curarit. Postremo Umbram, Noctis filiam, obtestans Hercules affirmabat (id enim maximum est deorum iuramentum) quaeque insimulaverit in coena Momus adversus homines eadem ipsa omnia sceleris et perfidiae esse refertissima, et Momi esse illa in deos nefanda, non mortalium, dicta, quibus frequens apud philosophos abuteretur. His addebat non intelligere prudentissimos deorum quid sibi vellet Iuppiter. Si quid forte hoc pacto quaerat novandis rebus placere multitudini, aut si tantarum impensarum praemium nihil praeter solum plebis plausum quaeritet, semper quidem affuturos quibus non quaeque agas omni ex parte probentur, neque defuturos inprimis honestissimos deorum qui consuetas res desiderent magis quam ut novis delectentur. Tum et veteres illos optimos architectos qui tanta arte hunc qui exstet mundum peregerint obsolevisse vetustate, et negare omnino omne id fabrorum genus fieri quidquam posse elegantius, ornatius atque ad perpetuitatem constantiamque aptius quam hoc quod factum tam omni ex parte perplaceat. Quod si tandem novos iuvet architectos experiri, satis patere quidem quid valeant cum aliunde, tum in Iunonis arcu exaedificando, quandoquidem non iniuria vulgo dictitent non aliam ob rem structum fuisse ita nisi ut inter struendum rueret. Haec Hercules non modo Iunone Bacchoque et Venere et reliquis iunoniae factionis complicibus suffragantibus aperteque iuvantibus edisserebat, verum et omni prope caelo probante et admodum consentiente. At Iuppiter, cum horum admonitionibus motus et operis ineundi difficultate diffisus, tum etiam votorum magnificentia illectus, facile de sua pristina sententia abduci se passus est. Ergo praestitam occasionem reiciendae ab se invidiae in Momum libenter usurpavit, tametsi cupiebat videri beneficii gratia id facere quod esset ultro facturus. Idcirco «Homines quidem» inquit «vestras, o caelicolae, delitias, quanti semper fecerim non est ut referam, ni forte hac spe qua vota ineunt homines ipsi parum attestantur sibi esse perspectum et cognitum animum erga se nostrum. Quis enim opem atque auxilium suis adversis in rebus tanta spe atque exspectatione postulet nisi ab eo cui se carum et commendatum meminerit? Neque velim existimetis me facili de causa aut simulasse his non succensere qui praesentia fastidirent, aut dissimulasse eorum nescire mentes atque sensus qui novas res cuperent. Quod si quae in causa sint diligentius pensitabitis, non dubito factum meum ita probabitis ut fieri commodius nihil potuisse affirmetis. Sino reliqua: quid illud, quod patefactum quidem reddidi multorum disquisitione apud multos qui nunquam huc mentem intenderant orbem hunc rerum ita demum omni ex parte absolutum pleneque perfectum esse ut addi amplius nihil possit? Quo fit ut congratuler hinc omnes in posterum abstrusas, ut ita dicam, futuras improborum expostulationes hac in re. Sed quo ipse mihi vehementer placeam illud est, quod aperte atque perspicue cognovi quali essent plerique ingenio praediti vario et longe alio quam ostentarent. Atque inprimis noster Momus praeclare ipsum sese indicavit quid fingendo atque dissimulando cuperet. Me fateor Momi versutiae et commentitiae fallendi artes poterant adducere incautum ut vel Iunonem ipsam, amantissimam scilicet, minus diligerem, id quidem maxime ubi eum fortassis putabam malorum suorum taedio fractum atque effectum plane quem se fingebat. Accedebat quod plura sapere variarum rerum usu et philosophorum commercio videbatur, et bonis artibus excultum ingenium minime improbum et plurimum diligendum arbitrabar. Quid mirum igitur si huic quem diligerem, praesertim versuto et callido, inconsulte quippiam credebam? Non refero quantopere elaborarit suadere, quanta sedulitate eniteretur impellere ut praeceps novis rebus incohandis irrumperem. At mihi sapiens quidem illud dictum saepius in mentem redibat, istos plus satis eruditos minus esse probos quam par est. Et profecto sunt, ut videre licet, minime puri et minime simplices: nam alios facto et re se habent quam fronte et gestu videantur, et insigni, quo plurimum valent, acumine ingenii perverse ad malitiam abutuntur, et illic ubi se probos et simplicissimos videri student, illic maxime fallunt dolo et improbitate. Quam rem cum mature ita esse in Momo animadverterem, ferebam quidem iocosum illum quem se videri affectabat quemve quasi personatus gestu verbisque agebat, ut intimum vafrum et subdolum profundius scrutarer atque comprehenderem. Interea cavebam omnia, credebam nihil. Nunc vero, utcumque res cecidit, commode actum vobiscum interpretor, quando curarum et seditionum seminarium illud deturbastis. Mallem, ut dixi, sine multitudinis motu, sine tumultu: sed licuerit hoc Iunoni improbum atque detestandum e numero deorum quoquo pacto extrudere atque exterminare. Nostrae prudentiae erit, qui Momi acerbitatem atque furorem novimus, providere ne quid superiores pristinas ad perturbationes addat, quo iterato et deorum quietem et res humanas vexet. Ea de re sic institui: consceleratissimum rerum perturbatorem Momum, deorum hominumque odium, quod nihil sinceri, nihil sani, nihil pacati, nihil tranquilli aut cogitet aut studeat aut cupiat; quod felicium et beatorum beneque constitutorum res atque rationes collabefactare, profligare atque funditus pervertere elaboret assiduoque enitatur; quod miseros et immeritos aerumna calamitateque obruere ac penitus obterere, quoad in se sit, nusquam desinat, nusquam acquiescat; quod factiosis, audacibus, nefariis omnique scelere perditis utatur et faveat; quod deterrimos instruat in facinus, incitet atque impellat; quod dictis factisque pestem atque perniciem orbi rerum in horas commachinetur atque importet, quodque in dies nefandae et detestabili improbitati suae multa adaugere accumulareque minime intermittat; ne superos deos lacessere deorumque delitias, homines, opprimere atque conficere pro sua libidine et desiderio amplius possit, intra oceanum maximum fore relegandum et catenis ad cautem commendandum, ita ut praeter summum os reliquo haereat corpore vadis immerso aeternum».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License