Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -2-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-2-

 

Iam vero omnis hominum, ut ita loquar, torrentes in urbem confluxerant ludorum spectaculorumque gratia. Canebant tubae, subaudiebantur tibiae ad modosque canebant crotala et sistra et litui et omnis musica. Ipsae deorum superum testudines maximo istarum rerum concentu resonabant. Addebantur his hominum murmur latum atque ingens multorumque multiplices variaeque voces et huiusmodi, quo insolito atque immani sonitu cuncti caelicolae ad rei admirationem exciti stetere. Interea Stupor deus, omnium ineptissimus, quod sese Momum imitans in gratiam Iovis aliquo dicto ridiculo cuperet insinuare, ut erat suapte natura subattonitus atque vastus, ad Iovem properans agresti voce «Proh» inquit «o rex, tantum hominum confremuit istic subtus, ut si omnes excories procul dubio totum caelum contegas». Cui Iuppiter: «Censen tu hunc tantisper sapere? Et quid tum, o Stupor? Et quid tibi venit in mentem? Sed tu perbelle quidem commentatus es, namque ipse quidem semper frigens caelum cavisti ne nudum algeat». Risere dii, hinc locis omnibus quibus terras contui possent late passimque, ut cuiusque oculi atque aures ferebant, spectabundi haesitabant. Eccam patritiorum pompam et civium ordines matronarumque deinceps nurumque greges cum sacris lustrare urbem: aggreditur taeda et multa lampade noctem illustrem reddunt. Virgines porticibus conspicuae urbem ornant atque carminibus cantuque ad saltum et thiasos deos venerantur. Tantas res superi intuentes obmutuerant atque uti quisque se receperat loco pendebat maxime intentus, maxime stupidus. Interea pro vetere more, quod quidem in Promethei calamitate iam pridem factitarunt, dii praesertim maritimi ad Momum consalutandum abque animi miseria levandum plerique accesserant: Naiades, Napeae, Dryades, Phorceaeque atque huiusmodi. At Momus flammulas summo aethere deorum cervicibus collucescentes, sublatis oculis quos fletu et lacrimis prope consumpserat, despicatus, quid sibi tanta repente oborta caelo lumina peterent rogavit, cumque rem intellexisset, tanti spectaculi invidia commotus, perquam longissimum imo ab pectore suspirium inter ingemiscendum emisit, quo ex spiritus anhelitu fusca et atra nebularum vis totum per aethera sublime adstitit. Qua visa, Momus illico animum atque ingenium ut aliquid pro sua consuetudine mali faceret contulit atque adeo institit precari eos deos qui aderant, quoad impetravit ab iis quae ad se consalutandum accesserant nymphis ut, quando aliud nequeant suam ad salutem conferre, hoc unum ad levandas miserias gratissimum beneficium condonent: nebulam ipsam quam valde possint late distentam protrahant et producant montiumque cacuminibus annectant, quo tam inimicissimis et pessime de se meritis superis voluptuosissimum suarum aerumnarum spectaculum intercipiatur. Calamitosi Momi precibus obtemperarunt nymphae plurimumque in eo opere perficiundo laborantes desudarunt, quo factum est ut cum delubra deum sacellaque atque aras adeuntes mortales non perspici a superis nubium interventu sed solum audiri possent, superi sese in periculum dederint. Nam quod suas quidem laudes ad tibiam concinentes non audire modo, verum inprimis spectare quoque cuperent, quasi amentes e caelo ad sua gaudia propius haurienda delabi instituerunt: mortalium ergo tecta occupavere. Solus Hercules, quod fortassis invidorum aemulorumque insidias reditusque difficultatem ad superas sedes vereretur, negavit aut deorum maiestati convenire aut fieri id tuto posse, ut intra mortalium caetus superi considerent et commiscerentur. Se enim monstra terrarum immanissima et truculentissima prostravisse, subegisse, absumpsisse, hominum vero plurimorum impetum et temeritatem consentientem ne ferre quidem uspiam potuisse: facile moveri et esse quidem opinionibus fluidam, animis volubilem, libidinibus concitatam multitudinem; facile impelli ad quodvis facinus, neque apud multitudinem cogitari fasne sit an nefas id quod plurimorum consensus appetat; efferri indomitam et ruere effrenatam neque revocari, neque retineri, neque satis coerceri ullis prudentium monitis et rationibus aut bene consulentium imperio posse; neque scire quidem vesanam multitudinem nolle quod ad arbitrium possit esse; quae vero occeperit, flagitiosa et turpiane an non ea sint non curare, modo perficiat, et atrocia non intermittere ni prius aliud quippiam atrocius incoharit. Et quod magis miretur, in hominum numero sapere quidem per se ferme singulos atque nosse quid rectum sit: cum tamen coiverint, omnes simul facile insanire sponteque delirare.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License