Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -3-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-3-

 

Haec Hercules, sed dii spreto Hercule in theatrum ingressi, atque inprimis Iuppiter pario ex marmore ingentes innumerasque columnas maximorum montium frusta, gigantum opus, admiratur, et tantas numero et tam vastas et in eam regionem locorum aut tractas esse aut erectas obstupescebat intuens, easque tametsi coram intueretur tamen fieri negabat posse tantum opus et prae admiratione et vidisse et laudasse plus satis non intermittebat, atque secum ipse suas ineptias accusabat consiliique tarditatem deplorabat, qui hos tales tam mirifici operis architectos non adivisset potius quam philosophos, quibus uteretur ad operis futuri descriptionem componendam. Evenisse quidem quod aiunt, ut quem semel sapere aliqua in re tibi ipse persuaseris, hunc semper sapere et in omni re doctum esse facile credas. Haec Iuppiter. Tandem lustrata urbe hominum turmae sua per diversoria corpori se coenisque dederant. Quae cum ita essent, incidit in mentem diis ut futuros postridie mane ludos scaenamque cuperent inspectare. «Ergo, et quid agimusinquiunt inter se «Num ad nostras redibimus sedes, an istic spectaculis visendis considebimus?». Spectaculorum erant omnes cupientissimi, sed alii alibi, aut caelo, aut templis pernoctandum statuebant. Postremo placuit sententia illius qui deorum quodam, ut opinor, fato admonuit ut se quisque in suum quod in theatro esset simulacrum converteret, quo abeundi redeundique viam et laborem vitarent quove cum dignitate et sine ullius iniuria dignissimis locis conquiescerent. Unum erat quod huic sententiae adversaretur: nam parum quidem occurrebat ubi locorum illinc abreptas statuas apte deponerent. Dum haec animis deorum volvuntur, Stupor deus, ut erat artubus torisque praepotens, rem se dignam aggreditur, nullis id quod paret indicans, atque se in pedes coniicit ita vaste, ita dissolute, ut subito furore efferri bacchantem diceres, facinusque ipsum aggreditur alioquin ridiculum, sed pro re agenda eiusmodi ut factum subinde omnes reliqui comprobantes imitati sint: ad statuam enim in theatro positam sui similem applicans hos atque hos validiores deorum ut se adiuvent voce illa sua agresti advocat, mox subiectis scapulis illa se onerat. Erat autem statua ampla et ponderis immanis, tamen susceptam dorso solus asportavit et eam intra opacam silvam reposito in antro, obscuro loco, collocat, inde in theatrum sudore madidus rediens se vertit in statuam quam asportarat statuaeque vacuum locum occupat. Id ipsum ceteri tametsi factum irriderent, sibi tamen faciundum putarunt: itaque fecere, Stuporis exemplo, suam quisque quo visum est loco statuam abdidere, neque defuere Cupido, Mercurius et huiusmodi talarium alarumque adminiculis freti, qui extremo theatri fastigio prostratas reliquerint.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License