Dum se sic dii in theatrum dispositi ex animi libidine haberent, res omnium
ridicula, sed memoratu dignissima cum in silva ad Stuporis statuam, tum et in
theatro accidit. Nam <in> silva quidam Oenops philosophus idemque
histrio, vetere illa Momi contra deos disputandi flagitiosissima petulantia
imbutus, dum ad ludos concelebrandos properaret a praedonibus captus exstitit
multisque affectus plagis adducitur ad ipsam hanc specum in qua statua Stuporis
dei erat exposita. Quo cum appulissent praedones consilium ineunt praestetne
captum iugulare an vivum dimittere oculis effossis. At Oenops, tanto in
periculo constitutus, etsi in eam diem nullos deos, inane caelum esse
crediderat et praedicarat, nunc tamen ultimo in capitis periculo constitutus
seque salutemque suam caepit omnibus votis commendare maximis diis. Sed consilio inter se habito praedonibus
placuit habere quaestionem de homine et discere quanti se possit redimere. Erat
nox atra et intempesta: expediunt idcirco praedones quae ad cruciatum faciant. Alii
lorum comparant, alii virgas ulmo avellunt, alii ignem cote excutiunt. Illis ita occupatis res evenit digna
memoratu. Nam primis igniculorum favillis collucescentibus videre visi sunt
praedones in antrum quippiam, et quidvis id quam statuam eiusmodi in loco
adesse poterant opinari; dehinc maioribus admotis luminibus manifesto adesse
deos animadvertentes obmutuerunt et ea re insperata perterrefacti e vestigio
non sine clamore relicto captivo abvolarunt. Vidisses hos amissis armis quasi
temulentos obiectam ornum fugiendo impetere, alios inter cursitandum offensa
roboris stirpe ruere atque alios offensis prostratis sociis istuc versus et
illuc versus praecipites ruere, eosdemque illiso ore inter surgendum interque
spuendum cum cruore defractos dentes iterato sequentium impetu quassatos ruere;
alios vero, viso deo, quasi alteram Stuporis statuam factos primum haerescere,
mox formidine debilitatos labescere. Quae rerum et temporum suorum facies cum
ita esset, non defuit sibi Oenops. Egressus enim antro et turbam concussorum
profligatorumque contuens sese confirmavit; inde, rapto de quodam telo, unum
egregie stupentem excordemque factum metu per capillum prehendit, prosternit
revincitque loro quo se praedones illi vincire caeperant. Mox hominem prae se
in urbem agit laetus et animo secum adiurans nihil minus credendum posthac quam
nullos esse deos quos tam praesentes extremo suo in periculo compererit. Itaque
haec in silvis Oenops; in theatrum vero ingressus, suos colludiones qui se
exspectabant offendit de se deque diis mereri non bene, nam supersedentis
tarditatem una et deos maximos quorum causa vigilarent exsecrabantur. Id
sibi primum visum est indignissimum, sed illud indignius, quod inter histriones
servum quendam vino madidum ad Iovis statuam pleraque nefanda exequentem
offendit. Pudet ea dicere: tamen institutum prosequemur. Immingentem ebrium
intuens Oenops, pro nova suscepta religione, caepit gravissimis dictis
increpando absterrere. At servus in eum versus «Eia» inquit «philosophe, adesne? Siccine mecum agis? Unde in te nova
isthaec repente religio incessit? Qui deos aeternum negasti, frigentem hic
statuam fictaque simulacra veneraberis?», haecque referens non
imminxisse modo erat contentus, verum et alvi praeterea illic onus ponere
parabat. Hic Oenops «O» inquit «sceleste, non tu denique alium
tibi locum ad tantam flagitii spurcitatem desumes!». Tum barbarus et ebrius
ille servus «Vos» inquit «philosophi omnia esse deorum plena consuestis dicere». «At» inquit Oenops «etiam praesentis deos irridens negligis!». Tum
barbarus «En» inquit «perdoctum philosophum! Deumne tu hoc
frigens et vacuum simulacrum aut opinaris aut nuncupas, quod quidem vix igne et
ferro adhibito fabri effecere ut vultus hominis potius quam monstri faciem
imitaretur? Dic heus tu, o aeneum caput, quanto malleo, quantis follibus durum
tuum istud os dolarunt fabri! Vel tu, Oenops, num simulacrum hoc vidisti ad
publicum aquaeductum pridie patera istac calonibus aquam fundere? Demum inutile
istud aes, cui nihil invenias quod probes praeter artificis manum, Iovis instar
venerabimur? Est nimirum illud perpulchre dictum quod in cavea saepius
decantari audio:
Qui fingit sacros aere vel marmore
vultus,
non facit ille deos: qui rogat
ille facit».
|