Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-5-
Tum Oenops et facti indignitate et dictorum petulantia commotus «Malam» inquit «tuam in rem! Non desines de istis tuis sceleribus cantando disputare! Appage te hinc!». At barbarus, dum se Oenops iugulo apprehensum traheret, alvi afflatu perobscene concrepuit atque «Appage tu» inquit «te, profane, dum sacrum facio, o interturbator: num tu non perspicis quam hunc adolendi ritum comprobent hi?». En iterum intonuit. Non potuit hoc amplius Oenops ferre, sed ebrium pugnis calceque contusum suos intra foetores obvolvit atque gradibus praecipitavit. At multatus ebrius ore illo suo liventi et male illibuto impudicissime plorans «Ego tibi, quisquis es deorum» inquit «cuius causa haec pertuli, ut eveniant aeque atque mihi evenere imprecor, quandoquidem huc qui ullos esse deos semper negavit, quod se imitarer tua causa tam impie in me grassatus exstitit». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |