Haec cum effecisset Oenops,
rogantibus sociis quid ita religatum adduxisset hominem et quid se praeter spem
et exspectationem omnium ad religionis sanctimoniam dedisset qui antea nullos
credidisset esse deos, ordine quaeque sibi apud praedones accidissent
recitavit: sed ne satis quidem eum sibi notum esse deum auxiliatorem dixit, quo
propitio rem tam fauste atque feliciter executus sit, et idcirco magis atque
magis cupere sibi fieri cognitum cui habendae forent gratiae tanti beneficii.
Non illum quidem sibi visum Iovem, non Phoebum, non Iunonem, non ex his
celeberrimis et popularibus quibus templa constituta sunt, sed rarum illum
quidem atque insolitum. Hic histriones «At sunt quidem» inquiunt «in theatro deorum omnium simulacra: eo dum revise omnes, ut
facilem et beneficum cum salutarimus, tum eundem patronum nostris in malis
auxilio advocemus: nam maiores illi dii iam tum fastidire humilium vota
assueverunt». Itaque fit: face igitur incensa circum
statuas signaque omnia recensendo, dum horum atque horum vultus contemplantur
in Stuporem ipsum incidunt, quo viso Oenops venerabundus procidit eiusque pacem
precatus locumque amplexatus adoravit. Viso Stuporis vultu et habitu, risere
histriones tetram illius deformitatem: nam stabat ille quidem ore late
anhelanti, labio propendulo, oculis concretis, temporibus lacunosis, auribus
appensis et omni denique facie ita affectus ut sui oblitus videretur. Cumque
accuratius hunc ipsum deum respectarent proscaenici socii, eo maiores etiam in
cachinnos efferebantur atque «En» dicebant «strenuum, en
fugatorem latronum!». Ergo Oenops «Enimvero istuc quidem est» inquit «quod in me susceptam deorum opinionem multo confirmet, ubi unus
multos, inermis armatos, meticulosus audaces ad omnem crudelitatem accinctos
sola praesentia exturbarit atque profligarit».
|