Haec de se coram Stupor deus
audiens, etsi mente esset bardus et ingenio prorsus plumbeo, tamen neque
laudibus non movebatur neque vituperatoribus non irritabatur; tamen sic secum
rerum humanarum sortem atque conditionem versabat: «Et quidnam hoc esse mali
dicam apud mortales, ut praesentem deum irrideant, absentis simulacrum
vereantur atque pertimescant? Hic beneficii suspicione ductus inveteratam
contra deos opinionem opinionisque pervicaciam obliteravit; hi sole, luna et
istiusmodi manifestis deorum signis admoniti, quae se posse debereque credere
profitentur, inficiantur. Meum potuit aeneum simulacrum profano in loco immanes
et ferocissimos latrones a crudelitate absterrere, metu deorum flectere, ad
religionis cultum revocare; ipse deus et praesens qui sum studiosos artium quae
ad pietatem faciant et gratificandis diis deditos nequeo modestiores reddere.
Aut quo pacto istos ab impietate, si esse in nos impii prosequantur,
revocabimus?». Haec secum Stupor. Oenops vero,
cum satis esset veneratus fautorem deum, spectans non poterat pati tam
neglectum esse hunc a quo beneficium accepisset; idcirco rubiginem qua Stuporis
facies admodum squalebat ferro caepit abradere. Stupor vero deus abradentis molestiam libenter abegisset ab se sed, ingenio
tardus, quo id pacto posset non habebat. Alia ex parte hominem quamvis inepte
gratificantem ferendum ducebat, rictu tamen oris interdum duriter abradentis
ferrum subterfugiebat. Hunc dii, illius memores dicti, qui ex hominum corio
contegi posse caelum asseverarat, risissent cum ab homunculo prope excoriari
intuerentur, sed eadem sibi durioraque iam tum fieri ab hominibus posse
intelligentes, magis ut proprium periculum metuerent propensi erant quam ut
alienam insulsitatem riderent, et multa quidem ex parte se omnes aeque gravi
fore notatos rubigine non negabant.
|