Huiusmodi in theatro cum
agerentur, novae item apud inferos rerum iucundissimarum et inprimis
dignissimarum historiae initae sunt. Namque audierat Charon crebris defunctorum
rumoribus proximum fore ut omnis mundus vastaretur, iamque caepisse Parcas et
Hispiades populare hominum familias, omnia consenescere tristia et contabescere
instantis ruinae periculo et metu. Eo Charon adeo priusquam opus tantum tamque
ornatissimum deleretur instituerat hunc videre mundum, quem vidisset nunquam
visurusque postea esset nunquam; sed tantae peregrinationis viam, ut puta ab
inferis ad superos usque mortales, arduam esse audierat et paucissimis aut
cognitam aut concessam non ignorabat. Idcirco inire temere non audebat, et ex
omni defunctorum multitudine reperiebat neminem qui ullo abduci pacto posset ut
non recusaret eo redire unde solutus tetro corporis carcere lubens atque volens
profugisset: eamque ad rem dehortandam mortalium aerumnas multa ex parte
explicabant et viventium mala cum defunctorum libertate comparabant; postremo
affirmabant praestare quidvis malorum perpeti quam redire ad hominum vexationes
obeundas. Aderat fortassis inter defunctos Gelastus quidam philosophus alioquin
non vulgaris, quem tamen Charon diutius neglexerat non aliam ob rem, nisi quod
extrema egestate mortuus non attulerat quo portorium solveret. Cum eo igitur
paciscitur Charon, si se prius comitem apud mortales viaeque praemonstratorem
praestet, gratis transvecturum. Suscipit Gelastus id muneris tametsi invitus
viaeque inscius. Sed quid ageret miser, cum solvendo non esset? An eo in loco
aeternum consideret quo neque inter vivos neque inter mortuos censeretur?
Nimirum ergo omnia nota et ignota, dura acerbaque aggredi cogebatur, idque
maxime cum neque ex amicis neque ex ditissimis quidem quispiam appellebat, a
quo daretur ut stipem mutuo rogaret: defunctorum enim nemini plus nummo uno ad
portorii mercedem asportare a mortalibus unquam licuit.
|