Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -11-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-11-

 

Itaque Charon, dum ad iter accingitur, subducta navi multum ac diu cogitavit conferatne hanc alicubi apud inferos relinquere; tandem, quod ita praestare arbitrabatur, navim reversam sustulit suoque imposuit capiti ut staret quasi pusillo mapalio opertus, manuque remum collibrans graditur. Arduum et praeter aetatem firmissimum senem proficiscentem turbae admirabantur. Verum illi inter pergendum in sermones incidere istiusmodi, ut quaereret Gelastus de Charonte quid ita navim portaret aut quidni praestitisset eam in litore subductam sinere. Cui Charon «Et quid» inquit «tibi defunctorum ineptias referam? Nemo est illorum quin me suis velit imperiis navigare. Quin et fuit pridie polyphagus nescio quis, qui quidem rapto remo se pro argonauta gereret. Illi ego 'Et quis tu?' inquam. 'Classiumne fuisti fortassis praefectus in vita?' 'At' inquit ille 'nostra in familia olim fuere plures remiges'. Ego illius insolentiam non tam admiratus quam ineptias risi, com viderem tam impudenter et temere id profiteri et aggredi cui esset rei minime aptus. At ex comitibus defuncti unus 'Mentitur' inquit 'o Charon, ne pictum quidem uspiam aut hic aut suorum aliquis vidit mare: alpibus enim aeternum lapidicinis ascripti exercebantur'. Is cum ita fuerit insolens, quales tu putas futuros ceteros aut tranandi studio, aut insolescendi voluptate, si fortassis detur relicta illic navi occasio?». Hic Gelastus «Quid» inquit «illi quidem si neque insolentia neque arrogantia, sed discendi libidine id ita aggrederentur?». Tum Charon «Novasne» inquit «isthic, ut apud inferos artes condiscant? Minime: sed temerarii sunt. Vel quis hoc ferat ut Charontem remigare quisque instruat?». Tum Gelastus «Atqui hoc est,» inquit «o Charon, quo fit ut abs te accepisse me iniuriam possim dicere: tu quidem insolentes plerosque omnes istiusmodi transportasti, me vero, qui nulla ab re magis absum quam a petulantia et importunitate, longum repudiasti». Tum Charon: «Negasne» inquit «te petulantem et importunum exstitisse? Annon est petulantia nostros sibi deposcere labores dari gratis? Nulla item importunitas est centies negatam rem dura et nusquam intermissa assiduitate expostulare?». Tum Gelastus: «Deplorare meum incommodum erat istud, o Charon, non tuos labores poscere, quando tam difficilem te atque inexorabilem praestares erga me, qui nihil sibi relictum haberet rerum omnium quod conferret, praeter preces». «At» inquit Charon «suspendio opus fuit priusquam istud admitteres in te, uti tuae res omnes solis in precibus niterentur». «Id» inquit Gelastus «fateor factum inconsulte, at factum tamen ratione fortassis non improba. Namque id quidem statuebam apprime fore philosophantis, ut quam curarum alumnam praedicant, pecuniam, funditus a me abiiciendam ducerem ac me totum rerum difficillimarum rarissimarumque cognitioni et studiis traderem animo soluto et libero». Tum Charon «O» inquit «stultitiam irridendam, si id credas, coercendam, si id tentes, in rebus difficillimis et rarissimis, ac praesertim in paupertate, versari animo libero et soluto! Tu quidem, si forte dabitur ut possis id sine molestia, erunt res ipsae non difficiles; sin erunt difficiles, plus olei et operae exigent quam ut te animo esse curis vacuo possis affirmare. Pecuniam demum curarum alumnam praedicant: quaeso, quinam id praedicant? Qui sapiunt, inquies. Tanti ergo est sapere apud philosophos, ut algendo et famescendo vitam precario et per mercedem trahere quam in rerum affluentia opulentiaque malint? At tamen vivunt, inquies. Non est vivere, o Gelaste, sed luctari adversus mala: dum ita te habes in vita ut esurias algeasque, hoc est ut miser sis. Aut vos denique, et quid sapitis, in vobis primis sapitis, philosophi?». «Num» inquit Gelastus «quaeris quid sapimus? Etenim omnia novimus, siderum, imbrium, fulminum causas et motum; novimus terras, caelum, maria. Nos artium optimarum inventores; nos quae ad pietatem, ad vitae modum, ad hominum gratiam conciliandam faciant nostris monitis quasi lege data praescribimus». Tum Charon: «Egregios audio et venerandos homines, si se aeque re operaque habent atque dictis. Sed vos, dicito, his vestris legibus ut sint homines hominibus praesto, ut opera et obsequio faveant et opitulentur etiam num ascribitis?». Tum Gelastus «Et istud» inquit «ad officium inprimis ducimus». «Officii igitur erit» inquit Charon «eos quibuscum degas levare aerumnis, levare incommodis, fovere iuvareque opera?». «Erit quidem» inquit Gelastus «ut dicis». «Tu igitur officio legique hoc dato» inquit Charon «hanc praegravem cymbam adiutato ut feram». Tum Gelastus: «Atqui est quidem tuum quoque hac in re pensandum officium: quare, Charon, videto ne praeter officium siet enecto fame atque precario et per mercedem qui vitam traxit tantum onus nobis velle imponere». Tum Charon: «At saltem remum». «Ne tu negasti» inquit Gelastus «licere apud inferos aggredi artes novas! Calamum didici per aetatem tractare in vita, non remum».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License