Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -12-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-12-

 

Itaque haec inter proficiscendum confabulabantur quoad pervenerunt ad extremum orbis limbum quem orizonta nuncupant, geminae in quo e regione maximo interiecto secessu portae ab inferis patent, altera quae in oceanum, altera quae in continentem orbis dirigitur, estque una harum ebore apta atque intercrustata, altera vero cornu humilem ad cryptam adacta. Placuit Charonti, quod satis aquarum per aetatem vidisset, per tellurem iter facere sed, quod rapido ascensu insuetoque peregrinandi labore fessus desudaret, primo in pratulo recubuere. Est Charon sensibus acutissimus, visu, auditu et huiusmodi supra quam possis credere. Cum igitur ad eius nares florum, qui passim in prato aderant, applicuisset odor, illico se ad flores ipsos colligendos et contemplandos dedit tanta voluptate et admiratione ut ab his aegre ferret abstrahi. Admonebat enim Gelastus plus itinerum superesse quam ut puerilibus florum delitiis legendis insisteret: maiora enim esse quae aggrediebantur, flores quidem suppeditari mortalibus adeo ut etiam ab invitis conculcentur. Ille etsi nihil invitus magis posset audire, ductori tamen parendum ducebat. Dehinc inter proficiscendum Charon tantam in natura rerum amoenitatem et varietatem spectans, colles, convalles, fontes, fluenta, lacus et huiusmodi, de Gelasto caepit quaerere unde tanta vis pretiosissimarum rerum manarit mundo. Cui Gelastus, quo se disertum philosophum ostentaret, huiusmodi ordiri rationem aggressus est. «Principio nosse te oportet, o Charon, universa in rerum natura nihil aut factum aut fieri posse vacuum causa. Causas quidem eas interpretamur quae ad motum conferant atque ad quietem. Quietem motus finem statuimus, motum vero intelligi volumus cum ex hoc fiat quidvis aliud. Et nosse oporteat versari eum quidem motum aut in prima aeternaque rerum firmitate formis imbuenda aut in formarum mutabilitate varianda, quod naturae artificium alii opinati sunt in substantia accidentibus iungenda versari. Sed, ne longe frustra disputem, haec tu hactenus, o Charon, intellextin?». Negavit Charon grandioribus verbis pusilliora aut ordinatius confusiora audisse uspiam dici. Tum Gelastus aliunde repetito dicendi exordio rursus ordiebatur: eum quidem qui principio quippiam facturus esset, mente et cogitatione sibi adscripsisse quae facta cuperet hancque animo conceptam et consignatam speciem nuncupasse formam; proxime sibi comparasse, seu simplex illud fuerit seu mixtum coactumve partibus, quippiam cui aut formam adigeret et quasi obinvolveret aut quo formam ipsam compleret solidamque redderet: hoc vero postremum nuncupasse materiam. Sed ne potuisse opus nisi arte viaque adhibita perficere qua facile exque animi sententia materiae formam coniungeret et couniret: idque artificium appellasse motum. Hoc item Gelastus cum dixisset, interpellavit Charon «Atque» inquit «ego quidem audieram mutua quadam concordique lite rerum omnia facta esse et in dies accessionibus decessionibusque minutarum partium immutari. Sed visne quid sentiam referam de te? Putaram vos philosophos omnia nosse sed, quantum ex te video, nihil nostis nisi ita loqui ut de rebus notissimis verba facientes non intelligamini. Vel quid ego tibi credam temere quando tu quidem, qui primus rerum conditor quid animo habuerit te non ignorare affirmas, profecto, quod pueris evenit, domum redeundi viam oblitus es? Quod si recte coniector, nos ad tartareas plagas te duce praelongo habito itinere redivimus. En atram Stygis caliginem, et istinc audisne fremitum et eiulatus excruciatorum sontium?». Dehinc lupum ostentans «Anne tu» inquit «vides illic defuncti errantem animam?». Hic Gelastus arridens «Ne mirere» inquit «o Charon, namque non plus semel hac iter feci. Sed, quo rem intelligas, quae tibi eiulatus vox visa est litui est sonus a mortalium inde castris delatus aura et, ni fallor, secundas excubias canunt. Caliginem quoque ipse unde tanta sit miror, miror et ipsum te, quod defunctorum hic animas videre alias praeter me praedicas». At Charon: «Is profecto ipse est rex; eo dum o rex!…». Tum Gelastus: «Lupumne tu regem vocas? Id quadrupedum genus apud mortales etsi noxium est, mortale tamen est animans et longe ab hominum natura defunctorumque animis alienum». Interea lupus ipse multo morsu raptis quodam ex cadavere visceribus mandendo restitabat. «Ergo tibi» inquit Charon «iam fit ut assentiar: non enim apud inferos manducant. Sed illud animans putavi esse regem quendam quicum mea in navi Peniplusius praeco elegantem habuit disceptationem, quam redeundo narrabo, ut voles». Tum Gelastus «Volaminquit «sed tu reges esse lupos qui vidisti aut audisti unquam?». Tum Charon «O te philosophum» inquit «bonum, qui siderum cursus teneas et quae hominum sint ignoras! Ex Charonte adeo portitore disce ipsum te nosse. Referam quae non a philosopho (nam vestra omnis ratio nisi in argutiis et verborum captiunculis versatur) sed a pictore quodam memini audivisse. Is quidem lineamentis contemplandis plus vidit solus quam vos omnes philosophi caelo commensurando et disquirendo. Adsis animo: audies rem rarissimam. Sic enim aiebat pictor, tanti operis artificem selegisse et deputasse id quo esset hominem conditurus; id vero fuisse aliqui limum melle infusum, alii ceram tractando contepefactam, quicquid ipsum fuerit, aiunt imposuisse sigillis aeneis binis quibus altero pectus, vultus et quae cum his una visuntur, altero occiput, tergum, nates et postrema istiusmodi impressarentur. Multas formasse hominum species et ex his selegisse mancas et vitio insignes, praesertim leves et vacuas, ut essent feminae, feminasque a maribus distinxisse dempto ab his paulo quantillo quod alteris adigeretur. Fecisse item alio ex luto variisque sigillis multiplices alias animantium species. Quibus operibus confectis, cum vidisset homines aliquos sua non usquequaque forma delectari, edixisse ut qui id praestare arbitrarentur quas placuerit in alias reliquorum animantium facies se verterent. Dehinc suas quae obiecto in monte paterent aedes monstravit atque hortatus est ut acclivi directaque via quae pateret conscenderent: habituros illic omnem bonarum rerum copiam, sed iterum atque iterum caverent ne alias praeter hanc inirent vias: videri arduam initio hanc, sed continuo aequabilem successuram. His dictis abivisse; homunculos caepisse conscendere, sed illico alios per stultitiam boves, asinos, quadrupedes videri maluisse, alios cupiditatis errore adductos in transversos viculos delirasse. Illic abruptis constreposisque praecipitiis sentibusque et vepribus irretitos pro loci difficultate se in varia vertisse monstra et iterato ad primariam viam rediisse, illic fuisse ab suis ob deformitatem explosos. Ea de re, comperto consimili quo conpacti essent luto, fictas et aliorum vultibus compares sibi superinduisse personas, et crevisse hoc personandorum hominum artificium usu quoad pene a veris secernas fictos vultus ni forte accuratius ipsa per foramina obductae personae introspexeris: illinc enim contemplantibus varias solere occurrere monstri facies. Et appellatas personas hasce fictiones easque ad Acherontis usque undas durare, nihilo plus, nam fluvium ingressis humido vapore evenire ut dissolvantur: quo fit ut alteram nemo ad ripam non nudatus amissa persona pervenerit». Tum Gelastus: «O Charon, fingisne haec ludi gratia an vera praedicas?». «Quin» inquit Charon «ex personarum barbis et superciliis rudentem hunc intorsi ipsoque ex luto cymbam obstipavi».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License