Huiusmodi rettulerat Charon
iamque non longe ab theatro aberant. Ergo de Gelasto sciscitatus didicit et
quinam tantam molem coacervassent et quos ad usus haberetur, et cum theatrum
illud fabulis agendis factum intellexisset vehementer risit hominum ineptias,
qui tantos labores consumpserint demoliendis montibus ut immanem ipsi molem
construerent. Tum et stultitiam patrum detestatus est, qui tantas perdendi
temporis illecebras in urbe paterentur. At Oenops, ludio ille philosophus de
quo supra ridicula illa recensuimus, cum procul vidisset cymba opertum
adventantem, ratus novos adesse histriones secessit cum turma eorum qui
aderant, ut si quid scaenae Charon commentaretur ex insidiis annotarent. Medio
in theatro cum illi advenissent, «Etenim quid tibi haec, o Charon?» inquit Gelastus. Negavit Charon videri
sibi aut theatrum aut ornamenta istiusmodi talia ut ulla ex parte cum floribus
quos apud pratum excerpserat essent comparanda. Et mirari quidem professus est
quod pluris faciant homines quae possint vilissimorum manu assequi quam ea quae
ne cogitatione quidem satis queant attingere. «Et flores» inquit «quidem negligitis: saxa admirabimur? In flore ad
venustatem, ad gratiam omnia conveniunt. In his hominum operibus nihil invenies
dignum admiratione praeter id, ut vituperes tantorum laborum tam stultam
profusionem. Dehinc tu, o» inquit «philosophe, principio ex te fieri certior volo, quandoquidem, ut
praedicas, multa hoc loco quae ad vitam bene degendam faciant in medium
afferuntur, cuinam ea commodent. Maioribusne natu? Stultum si eos aggrediantur
commonefacere, qui didicerint usu quae conferant. An adolescentibus? Ineptum eos velle dictis
regere, qui non auscultent. Proxime item velim dicas ab poetis, nequaquam a
philosophis vitae degendae rationes expetant». Tum Gelastus: «Sit quidvis, Charon: quae tamen ab poeta
cum voluptate audias, ea capias facilius, imbues plenius, servabis firmius.
Quod si praeterea videris hosce gradus consessu tantorum virorum oppletos,
neque ineptum opus dicas neque una interesse pigeat. Et profecto, uti aiunt,
non sine deo tam multi coeunt, quando usu invenias ut quos singulos flocci
penderis, si coierint venereris et prae reverentia obmutescas». Tum Charon, ad
unas atque alteras deorum statuas versus, «Dic, Gelaste,» inquit «ne tu hos
singulos flocci pendis, aut si coirent venerarere?». Tum Gelastus subridens:
«Solus si essem fortassis riderem, plures si adessent alii venerarer».
|