Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -14-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-14-

 

Interea, dum statuas spectant, Charon seposita ab fornice audire visus est submissa voce colloquentem ac dicentem: «Trita haec sunt quae Gelastus confabulatur, deque tota istorum re nihil est quod probem quam personatum Gelastum hunc: nam ei profecto nihil fieri potest similius». Audit et alios Charon dicentes fuisse bene doctum Gelastum in vita et prudentem, alios contra fuisse quidem stultum et procul dubio delirasse cum ceteras ob res, tum quod tantis iniuriarum offensionibus lacessitus seque dignitatemque suam neglexerit per animi pusillitatem. Neque probare illius vitae rationem, qui perseveravit omnibus aeternum prodesse cum se multi in dies lacesserent et laederent. Non illis quidem cum Oenope rem fuisse, qui se ad propulsandas vindicandasque iniurias magis quam ad firmandam insolentium temeritatem fortem esse ostenderet nimis ferendo. Quae Oenopis verba cum etiam Gelastus subaudisset vocemque loquentis cognovisset, «Velim» inquit «videas, o Charon, quam is quidem iactator sese perstrenuum praestet». His dictis in obloquentes proripuit. Illi propius accedente mortuo et apertius perspecto et cognito obstupuere, et Oenops nihil sibi antiquius duxit, quam ut relicto captivo obvolaret extemplo. Ergo ad Charontem rediens Gelastus «Et qualis» inquit «tibi visus est noster athleta, qui meo primo pedis motu verterit terga? Et hominem demiror, cum mihi in vita apprime fuerit familiaris, aut ea de me oblocutum aut me viso metu potius quam voluptate affectum. Sed nunc intelligo fictum hominis ingenium et ex tuo illo personandorum artificio obductum; fronti fictam, non veram benivolentiam exstitisse, qui profecto neque viventis patientiam totiens lacessivisset neque defuncti nomen impeteret, si amasset». Inter haec dicendum eccum saxum grave cymbam Charontis incutit sonitu maximo (illud enim ebrius ille barbarus multa vi impulerat) quo ictu Charon absterritus inclamavit ut pleno intonuerit theatro. Gelastus vero ira concitus in ebrium se conferebat, at Charon «Desineinquit «o, desine, Gelaste! Tu illos umbra, illi nos saxis petunt. Sat peragrati sumus. Hic praeter ineptias et improbitatem comperio nihil quod vidisse non pigeat, et ineptias odisse et improbitatem evitasse conferet. Abeamus!». Charontem revocabat Gelastus, ille saltitans una et tremens diffugiebat. Hoc spectaculo theatrales illi dii multo risere, quo risu factum est ut maximam, inauditam insperatamque in calamitatem inciderint omnes dii. Id qui evenerit proxime recitabimus, si prius quae Charonti etiam obtigerint insperata et cognitu festivissima succincte rettulerimus. Audito igitur statuarum risu, Charon «Ridete» inquit «ut lubet: ego rideri quam caedi malo». Putabat enim proscaenicos illos turbatores risisse, tametsi admiraretur retinnire omnia deorum risu. At Gelastus, non insuetus theatri, sese confestim in pedes conicit atque: «Papae, o Charon, papae, siste, adsum» vociferabat. In quem versus Charon expavefactum admiratus «Quid tibi est?» inquit «Saxone percusserunt?». Ille vero vix sui compos, titubans, haesitans «Audistin» inquit «statuas?». «Quid tum?». «Risere» inquit. «Quid igiturinquit Charon «Malles plorasse an pro metu reris statuas risisse?». Non se poplitibus substentabat Gelastus metu exsanguis factus, eaque de re Charontem sequens primo dato in trivio ab urbe reversam cymbae puppim arripit atque: «Hic, quaeso, siste, o Charon». Ille vero «Vestros» inquit «mortalium personatos et fictos mores odi, quandoquidem tu qui saxa non metuebas risu te absterritum simulas, et qui tantopere negabas velle te huc ad mortalium sedes regredi, hinc invitus divelleris. Et habeo tibi nullas gratias si me a colligendorum florum voluptate abstraxisti et ad iurgia rixasque adduxisti. Quod si non saxa modo, sed etiam risus hic statuarum pertimescendus est, quis hinc non aufugerit? Sed tu ut lubet, ego vero abeo». Tum Gelastus duri decrepiti acerbitate motus «Ne tu» inquit «o Charon, argutiis et verborum captiunculis quibus versari philosophos praedicabas nunc apud nos uteris!». «Etenim tanti est» inquit Charon «disertis congredi: namque apud doctos discimus». Tum Gelastus sibi consulens non quo Charontem levaret onere, sed quo illum, si se dimisso perseveraret citato gradu fugiens, abire interpellaret, «Ego vero» inquit «ex te quoque, ut par est, aliquid ediscam oportet. Cedo: remum tractare enim assuescam». Tum Charon: «Remumne in sicco?». At ille rapto remo inter reptandum scapulis gestiebat, «Sic» inquiens «clava se habebat Hercules, quod si mihi in theatro affuisset is remus, sceleste Oenops, quem tantis officiis et beneficiis prosecutus sum, luisses. Nam te quidem inter mortales monstrum petissem et cuius improbitatem atque nequitiam patientia pertuli percussissem». Tum Charon «Gelaste» inquit «huc velim animum adhibeas: annos ego multos atque item multos portorio affui, cum innumeris sapientibus et usu doctis habui commercium de his rebus. Hoc velim scias: stat omnium sententia prudentissimorum non semper oportere uti patientia, statuuntque ceteris in rebus apud mortales id observandum, ut nihil nimis, solam vero patientiam aut nullam penitus aut omnino in vita nimiam habendam. Et fortassis non pauciores reperias qui doleant quod patientes fuerint quam qui non fuerint». Tum Gelastus «O» inquit «dictum prudens! Ex me id iudico: plus quidem molestiae ex patientia subivisse me possum asseverare quam ex intolerantia offendisse».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License