His confabulationibus ad mare iam devenerant, quo loci cum circumspectans
haesitansque Gelastus constitisset, subirritatus Charon «Istic» inquit «etiam haeres?». Tum Gelastus: «Nolim succenseas» inquit «o Charon, tuam enim rem
aeque atque meam ago. Ego me tam
vasto in aequore, nullo se praebente calle nullisque recognitis semitis, ducem
futurum commodum non profiteor». Tum Charon «Pronam» inquit «audivi esse ad inferos viam, modo petas id ubi non videas neque audias
quippiam. Eo igitur versus cursum dirigemus, ingressi navim». Tranquillo mari
navigans, Charon «Vides»
inquit «minus credendo vobis
philosophis ut mecum fiat commodius. Tu, si te audissem, iam tum me
suspicionibus obruisses; at non credidi, ergo opportunissime navigamus. Sed
mare hoc cur te simulasti metuere, qui Acheronta videras? Non inficior videri hoc vastius, sed nego aut
profundius esse aut turbulentius. Verum et quidnam illinc monstri ad nos perscindens mare illabitur? Ne non
fortasse hoc illud est quod ad inferos tantas dedit tragoedias et fluctibus
versari ferunt? Proh et quam optato advenit, quod enim et quale esset potui
nunquam intelligere! Id nunc aderit coram atque conspiciemus, et bene est. Nunc
demum iuvat mortales adivisse. Atqui num vides? Eccam rempublicam natantem!».
Tum Gelastus «O» inquit «Charon, et quid tibi in mentem venit ut tam apte
rempublicam appellares navim? Quod si eam cupiam verbis admodum expingere,
nihil afferam illustrius. Istic enim aeque atque in republica imperant pauciores,
parent plurimi, et hi parendo condocefiunt imperium gerere; tum et quae ad
animi libidines student, quae ad spem parant, ad salutem curant, omnibus
temporibus accommodant atque obsecundantur. Adde quod istic, uti in republica,
aut unus aut aliqui aut plures totam rem moderantur, qui quidem si observant
praeterita, cogitant futura, circumspectant praesentia et omnia ratione et modo
aggrediuntur et tractant, volentes sibi nihil rerum bonarum potius esse quam
universis, reges hi sunt et bene agitur; sin contra ad se omnia referunt et
cuncta prae iis quae collibuerint negligunt, tyranni sunt et pessime agitur.
Tum si parent doctis, si praesto sunt, si adsunt volentes atque agunt unanimes
quae imperantur, aequabilis tunc et firma est res; sin discrepant, si recusant
et respuunt, perturbatur illico respublica atque in discrimine est. Sed quid agimus inconsultissimi? Imminenti
ab calamitate non refugimus: incidimus in piratas!». Piratarum audito nomine, Charon, quo nihil tetrius atque truculentius
inveniri posse persaepius intellexerat, expavit; verum etsi perterritus
contremisceret dissimulavit, quo Gelastum mordere dictis prosequeretur. «Et quantis» inquit «Gelaste,
subterfugiis incohatum ad inferos reditum interpellabis? Nunc te incerta
navigandi ratio detinet, nunc te praedonum cognita pericula detorquent: quos
quid est cur metuas, cui ne vitam quidem possint auferre? Sed abigenda est haec
molestia: te in sicco relinquam». His dictis navim ad litus vertit et multa vi remo
impulit. Sensit Gelastus Charontem expavisse, idcirco arridens «Tibi quidem»
inquit «o Charon, recte fuga consulis. Nam si cepissent callosum navitam suos
inter infelicissimos remiges mancipassent; adde quod promissam istam tuam
barbam et capillum, te imitati, ad rudentum opus convulsissent». Itaque Charon
cum ad litus appulisset offendit incolas, qui propinquis balneis diversabantur,
praevisis piratis fugam capessentes atque admonentes ut crudelissimos et
consceleratissimos vitarent montesque conscenderent. Negavit Charon suam posse
navim aut relinquere aut longius asportare: erat enim fessus et defatigatus,
obnixius dum litus peteret navigando. Eam igitur subduxit in contiguam paludem
lutoque immersit, se autem inter proximos palustres calamos abdidit. Gelastus vero cryptam conscendit atque
illic intra cespitem delituit.
|