Eccum e vestigio piratas, facta
praeda, alacres e navi certatim proruentes: sese in balneum committunt ibique
ludi gratia crapulonum regem miro et inaudito instituto inter se creant. In
coronam enim circumsistunt, mediis vero aquis unus demittitur mus et ad quem
mus nando applicuerit, is habetur rex. Hoc sortis genere ex sociis navalibus
quidam bene honestus factus exstitit rex. Ergo, dum animi omnium risu et ioco soluti lasciviunt, quaeque ad balneorum
voluptates convenirent iucundissime exequuntur. Interea lixa, unus ex
libertinis navalibus abiectissimus, per calonum et lixarum conspirationem sese
quoque ludi gratia regem constituit. Huic ille prior sorte creatus rex, quod a
plurimis impeteretur, ultro cessit. Tota perinde res agitur ludo et miris iocis
ridetur, factumque probant omnes et inprimis archipirata, atque favet. Hinc
novus rex sese firmare iuramento concrapulonum fidem ait cupere: idcirco in
medium iubet afferri atram fuligine patellam qua omnes, veluti in ara, etiam
inviti iurent, quoad ipsum ad archipiratam deventum est: is, quod negasset
iurare, raptus ante regem, de collegii sententia pro contumace damnatus est:
atque erat in contumaces poena ut immergerentur. Itaque is ut ceteri contumaces
immergitur, verum enimvero ita immergitur ut inter manus suffocaretur.
Perterrefactis archipiratae familiaribus et enecati casu et coniuratorum
audacia vix sui erant compotes. At manus regia, successu exultans, repente
puppim clavumque occupant libertatemque omnibus suo esse facinore partam
proclamant et congratulantes, petito mari alto, qua venerant abeunt.
|