Hunc archipiratae casum Gelastus
quasi ab specula confestim Charonti renuntiatum accurrit. Nihil unquam avidius
accepit Charon: ergo, ut erat a vertice ad vestigium usque obsitus et
foedissimus, in medium prae gaudio animi resultans, Gelastum amplexus est
eumque exosculando totum effecit lutulentum, «Nunc» inquiens «resipisco. Potuitne commodius cuipiam cecidisse res? Et illud
abrasum ulcerosumque caput quis putarit tantos fovere animos? Nunc illi ultro
suam erga me omnem iniuriam remitto: qui si affuisses, Gelaste, risisses». «Tua ego risissem»
inquit Gelastus «iniuria?». «Quidni» inquit Charon «cum et ipse, qui tunc periculi metu plorarim, nunc rideam? Namque
istic ad hunc salictae truncum unus et item alter conservi in coniurationis
consilium concesserant. Ego eorum adventu perculsus alter immobilis eram prope
factus truncus: prostratum enim me habebam luto et solo sublato vultu
auscultabam quid tractarent. Eorum verba vix subaudiebam, sed audire visus sum
dicentem: 'Sat est. Hoc probo: submersum suffocabimus'. Me illico pavor occupat, oblitum mei. Compositis rebus,
illi quae simulandi gratia quasi exposituri attulerant mactatae pecudis
intestina et ventres in eos confertos, quibus delitescebam calamos ad me
coniiciunt. Atque inprimis egregius ille rex raso capie caprae caput ita
iactat, ut ni declinassem luissem: optavi quidem mihi tum cymbam aeque atque in
theatro adesse pro casside, atque: 'Hui' inquam 'etiam demortuae hic arietant
pecudes?'.» Haec Charon, atque e vestigio
rapta cymba sese undis committebat. Hortabatur Gelastus ut balneis ablueretur
ne tantis sordibus illibutus apud inferos irrideretur. Negavit Charon id se
facturum affirmavitque apud inferos malle sordidissimus videri quam apud
mortales lautissimus, modo teterrimas belluas, homines, fugiat. Tum Gelastus «Novi» inquit «quid consilii captes: vis enim tu quoque hinc ad
inferos personatus redire».
|