Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -18-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-18-

 

Haec Charon atque Gelastus. Demum petentes altum et quae de piratis et rege recensuimus repetentes, incidit ut Charon Peniplusii illius cum rege habitam disceptationem pulcherrimam et dignissimam recensere institueret, quam viso lupo se in reditu recitaturum foret pollicitus Charon. Sed ab historiis recitandis novum ortum periculum interturbavit. Namque verticibus turbinibusque obvolvi mare atque atrocissime sese versans insurgere et scopulis illuctare incipiens omnem salutis spem navigantibus ademerat, praeterquam ut ad proximam cautem asperrimam et difficillimam applicarent. Eo igitur confugientes obstrictum vinctumque Momum reperiunt, tantarum causam tempestatum quaerentem vel magis quam suas aerumnas dolentem. Tempestatem quidem fecerant rixantes inter se venti: namque atrocissimi apud theatrum facinoris ab se admissi culpam quisque in alium quempiam reiiciendo altercabantur, inde in tantos irarum impetus exarsere tantosque motus excivere ut mare caelo commiscuerint. Exciderat enim ut Charonte ab theatro diffugiente tellus omnis risu deorum commota supploderet: quo risu Aeolus excitus ex antro rem sciscitatum evolavit. Venti antro inclusi, animis auribusque suspensi atque solliciti, vocem audire visi sunt Famae deae quae quidem stridentibus alis aethera pervadebat, deorum Charontisque factum decantando. Ventos idcirco tanta illico invasit spectandorum deorum ludorumque cupiditas ut refractis claustris, repagulis deiectis obicibusque convulsis temerario impetu una omnes in theatrum irruperint, tam multa immodestia ut super intensum theatri velum vinclis abruptis cum parte muri traherent in ruinam, sequentibus una statuis quas fastigiis murorum nonnulli caelicolarum deposuerant. Is et veli et statuarum casus non sine maximo fuit deorum malo: namque alii quassati, alii obruti ruina, nulli non aliqua ex parte collisi exstiterunt. Atqui, ut ceteros omittam, Iovem ipsum vinclis veli illaqueatum ita deturbarunt ut resupinis pedibus, naso retuso rueret in caput. Cupidinis vero statua superne decidens deam Spem pene oppressit, non tamen defuit quin absterso humero alam decusserit; Speique item statua Cupidinis pectus, obliquo velo labans, vicissim perculit. Dii attoniti quo se verterent non habebant. At Iuppiter, quod unum fuit principis prudentissimi, suo secum ingenio praecurrit disquirens quidnam pro temporis necessitate sit agendum caelicolis. Etenim occurrit animo ut metuat ne mortales iudicent ingratos fuisse diis ludorum apparatus et bene de superis merendi studium posthac intermittant, si forte vacuum statuis theatrum offenderint. Alia ex parte ingrato ab tumultu suos revocare instituerat: ergo, quod facto esse opus intelligit, imperat ut quisque deorum illico suam in theatrum referat statuam atque mox abeat, ne apud mortales comperta re irrideantur: convenire quidem deos quidvis incommodorum pati potius quam auctoritatem suique opinionem amittant. Paruere Iovis dicto omnes praeter Stuporem deum, qui quidem exsanguis factus obduruerat; sed cum caelo dii recenserentur non Stupor modo aut Spes, quae mutilata apud mortales remanserat, verum etiam Pluto et Nox dea desiderabantur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License