Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -19-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-19-

 

Illi quidem, maxime Pluto, qua de causa remanserint periucundissimum erit intellexisse. Dea quidem Nox (ut de illa prius dicam) prout tulit casus iisdem sub theatri gradibus cum Apolline iuxta suas obdiderant statuas in eamque, quod esset vacua, illam sortibus plenam, quam supra recensuimus ab Apolline furto subreptam, crumenam indiderat ne ex mortalium numero, apud quos maximos versari fures senserat, quispiam conferta multitudine subriperet. Cum igitur Iovis imperio ardenti opera pareretur, Apollo casu non suam sed Noctis statuam suum in pectus sustulit, ita ut crumena inter ferendum intra pedes deflueret, sed crumenam, quod operi esset intentus, neglexit. Nox vero dea aeque tumultuario illo in opere sese agitans quam reliquam comperuit statuam comportavit. At errore animadverso, rata Apollinem non temere alienam obversasse statuam, se in filiae gremium furti sui conscia lugens commendavit. Noctis filia est Umbra, et eam quidem Apollo ita amat perdite ut nusquam esse nisi Umbra comite didicerit. At crumenam ipsam Ambago, dearum mendacissima, pede in eam offenso repperit. Hinc tanta in deum Apollinem indignatio adversus Noctem exarsit, cognita re, ut ex eo tempore nihil sibi antiquius deputarit quam ut exosam fugando persequeretur: illa Umbrae gremio sese tutatur delitescendo. Plutonem vero immania velorum involucra irretitum detinuere, quoad lenones, qui fornicibus cum suis scortorum sordibus accumbebant, fragore exciti affuere. Hi quidem inventum Plutonem loro ad gulam obducto traxere, post id alii saxo pedem contundere aggressi sunt ut viderent aurone solidus esset, uti suspicabantur, alii vitreos oculos, quod esse gemmas arbitrarentur, dum eruere innituntur ita contrectant ut altero pupillam extruserint, altero confregerint. Non tulit eum dolorem atque iniuriam Pluto animo forti, sed ingemuit atque plus uno ex maleficis lenonibus multavit. Nam, ut erat pondere vastus, sese in latus vertens quos potuit suppressit, huic pedem et huic manum conterens atque comminuens, exinde ab sordidissimis relictus foro dicitur aberrare luminibus captus.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License