Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -20-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-20-

 

Itaque istiusmodi in theatro gesta sunt. Ceterum venti, tantorum scelerum se fuisse auctores conspicati, alter alterum spectans commutuerant, dehinc metu conscientiae intra se animis vexari, proxime mutuo alter alterum arguere temeritatis atque immodestiae caeperant; postremo convitiis excandescere et tumultuare perseverabant. Demum ardescente rixa luctationum perduellionumque campum sibi mare occupaverant, ex quo repens illa, quam supra commemoravimus, procella oborta est. Hac igitur procella acti Charon et Gelastus ad eam cautem ubi obstrictus haerebat Momus devenere, quo loci miserias Momi advertentes sese recrearunt: namque qui laboribus periculisque acti pessime agi secum arbitrabantur, ut Momi vultus vix ab aestuante oceano respirantes una ac lacrimas undantes videre, alieni mali misericordia suos mitigarunt animi dolores. Atqui et quis esset et quid illic tam graves perferret poenas sciscitati, si quid opis possent admodum praestituros polliciti sunt. At Momus «O nos» inquit «miseros, et quid est quod naufragus ad relegatum possit afferre opis, praeterquam ut sua mala collugeat?». His dictis multo illacrimavit, dehinc ut se fractum confectumque procellarum mole paululum ab aquis levarent exoravit. Quo levato extemplo Momus atque Gelastus sese mutuo agnovere: multas enim, cum apud mortales degeret, Momus cum Gelasto de rebus maximis et gravissimis habuerat disputationes. Idcirco nonnullis commemoratis utrimque cum factis, tum dictis «Ego vero» inquit Momus «tum cum apud vos philosophabar, Fraudis deae ductu caelo proscriptus, aberrabam, sed pro gravissima accepta iniuria in vindicanda mei dignitate malui semper me inter mortales humillimum videri quam inter philosophos deum. Dedi tamen aliquid gravissimo dolori et iustissimae indignationi meae; plura tamen dedi deorum nomini, quando ea perpeti potui ab homunculis, ne ordini superum officerem ipsum me propalando, quae ne inimici quidem ut diutius ferrem potuere perpeti. Profuit autem ad misericordiam malorum nostrorum excitandam, incredibilis illa aerumnarum mearum tolerantia. Caelo idcirco restitutus sum, et quo videas Iovis optimi deorumque aequitatem, me quidem, quod nulla re praeterquam bene agendo et recte consulendo offendissem, proscripserant: quod vero et deam et virginem in templo oppresserim, omnes risere. Redii ad superos vetus Momus ille qui semper fueram, sed novo animi instituto imbutus: et qui in eam diem consueveram opinionem ad veritatem, studia ad officium, verba frontemque ad pectoris intimas rectasque rationes referre, idem post reditum didici superstitioni opinionem, libidini studia, dolis confingendis frontem, verba pectusque accommodare. Non plus dico, nisi me perversis istiusmodi artibus quamdiu apud beatorum illud collegium exercui, tamdiu et principi carus et universis probatus et singulis commendatus et (audeo dicere) inimicis quoque fui gratissimus. Illud ad rerum nostrarum exitium fecit, quod tantis honoribus honestatus mea interesse arbitratus sum ut cederem iam malis artibus et ad pristinam animi libertatem ipsum me restituerem, spretis servilibus assentationum blanditiarumque delinimentis. Et sum ipse mihi conscius quid egerim, quid studuerim prodesse diis. Sino ceteras res: tanta me habuit deorum cura ut Iovi, cum de novandis rebus cogitaret, multis vigiliis veteres omnes illas de deorum regumque officio rationes collegerim quas eram solitus commentari tecum, mi Gelaste, tabellisque conscriptas dederam, sed ille quanti eas fecerit hi casus edocent. Non id, quantum videre licet, honestum utileque consilium placuit Iovi, at placuit me in has miserias relegare. Vos hic quid magis vituperabitis, an desidiam in negligenda republica an iniustitiam in administranda? Sed institutum hoc principis quam sit e republica ipse videat. Iustum vero esse nemo bonus asseret, nequedum scimus quam futurum sit ut bene vertat iis qui nostra laetentur calamitate, neque is quidem, qui recta consulentes malo afficit, prava molientes bonis prosequitur, quamdiu sic se gerens futurus sit felix satis habet constitutum. Sed haec curent alii, quibus relictum est quod sperent: nos nostris miseriis ferendis vacemus». Cum haec dixisset Momus, tum contra «Tui me» inquit Gelastus «miseret, o noster Mome! Sed quid ego meas calamitates memorem? Quo te afflictum consoler, ego, a patria exul, aetatis florem consumpsi continuis peregrinationibus, assiduis laboribus; diuturnam per egestatem, perpetua cum inimicorum tum et meorum iniuria vexatus, pertuli et amicorum perfidiam et affinium praedam et aemulorum calumnias et inimicorum crudelitatem; fortunae adversos impetus fugiens, paratas in ruinas rerum mearum incidi. Temporum perturbationibus et tempestatibus exagitatus, aerumnis obrutus, necessitatibus oppressus, omnia tuli moderate ac modice, meliora a piissimis diis meoque fato sperans quam exceperim. Atqui o me beatum, modo mihi ab cultu et studiis bonarum artium, quibus semper fui deditus, feliciora rependerentur! Sed in litteris quid profecerim aliorum sit iudicii. Hoc de me profiteor, omni opera, cura, studio, diligentia elaborasse ut me quantum in dies proficerem non poeniteret. Praeter opinionem atque exspectationem successit. Nam unde gratia debebatur inde invidia redundavit, unde subsidia ad vitam exspectabantur inde iniuria, unde boni bona pollicebantur inde mali mala rettulerunt. Dices: ea fuere quidem eiusmodi ut hominibus evenire consueverint, et te meminisse hominem oportet. Tum vero, Mome, quid dices si audies quae Charonti huic deo acciderint? Dum res hominum non ignorare digno certe et prudenti instituto elaboravit, saxis fugatus palude conlituit, postremo terra marique extremis periculis perfunctus aegre huc ad te casu appulit; qua abeat, quorsum tendat, ubi consistat, nil certi habet, ut congratulandum in tantis malis putem mihi vel quod deos malorum meorum comites habeam, vel quod deos meliores ad res natos tristiori pene videam in sorte quam ipse fuerim constitutus. Vobis item inter vos, o Mome tuque Charon, maeroris levandi argumenta sint quod alterum quisque alter videat casibus non immunem.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License