His commiserationibus
superaccessit Neptunus deus, qui quidem, cognita ventorum protervia, nubibus
imperarat ut eos superne pressando coercerent, quoad ipse cursu obambiens
insolescentes commodius argueret. Eo pacto cum dictis tum tridente omnes toto
mari delirantium immodestias castigarat, ac deinceps ad Momum consalutandum
accesserat. Quo loci inventis Charonte atque Gelasto voluit fieri certior quid
ita applicuissent; cognita eorum peregrinationis historia vehementer insaniam
ventorum inculpavit, qui quidem una stultitia tam multorum flagitiorum causa
fuerint: ludos interturbarint, maria perverterint, deos affecerint. Dehinc
poscenti Momo et Charonte ordine cum ceterorum deorum, tum et Stuporis et Iovis
et Plutonis casus explicavit. Postremo «Estne» inquit Neptunus «quod me amplius velitis? Pacatis enim oceani rebus me ad Iovem superosque
restituam». Tum Gelastus: «Si per te licet, o Neptune, pervelim
optimo maximoque Iovi et sua et hominum causa suadeas ut tabellis Momi in
moderanda republica utatur: illis enim plurimum adiumenti inveniet ad se
levandum suasque res mirifice firmandas». Negavit Neptunus futurum ut Iovi
quispiam rerum agendarum modum praescribat: ambitiosum enim principem quidvis
prius posse quam instrui, neque esse ut volentem admoneas aut nolentem excites;
utraque illum in re semper sui fuisse consilii, dum mavult suum ostentare quam
alterius favere ingenio. His dictis abiit. Abiit et Charon atque inter navigandum «O» inquit «Gelaste, esse quid hoc dicam in principe, praesertim Iove, quem
sapientissimum praedicant? Mitto illa, voluptati plus satis inservire,
potentatu ad insontium calamitatem abuti, imperare quam imperio dignum videri
malle et imperio dignum videri cupere quam esse: haec toleranda sint. Illud
profecto grave est, principem ita institutum esse ut neque bene consulentibus
delectetur neque bonis consiliis moveatur». Tum Gelastus «Et quid
putas» inquit «o Charon, cum illo agi qui, assentatorum
circumventus corona, in dies dediscat se eum esse qui possit errare et ex
licentia libidinis modum, et ex libidine officii rationem metiatur, ut nondum
satis apud me constitutum sit praestetne principem esse istiusmodi an servum?». Tum Charon «Facis» inquit «ut redeat in mentem quod narrare
inceperam ante tempestatem de Peniplusio: res profecto digna, tametsi nequeo
non ridere cum illius memini, qui se vilissimum hominem maximo regi
praeferendum asserebat». Tum Gelastus «Quid esse hoc et ipse
dicam, o Charon, in quibusque animis ut metu offenso omnes voluptates animi
abiiciamus, et periculo transacto e vestigio voluptas redeat? Sed tu quid ita
visa tempestate expavisti, ut non caeptam historiam modo neglexeris, verum et
tui pene oblitus sis?». Tum Charon: «An secus potui,
tantos aquarum montes circum intumescentes et irruentes intuens?». Tum Gelastus: «Esto montes ut lubet: enimvero tu, qui me increpabas quod piratas
timerem, cum ne vitam quidem possent auferre, et mare invium negligebas, quid
metuisti? Marene ipsum, quando Acheronta non videris, sed consenueris? Aut quid demum? Veteranus navita
periculumne timuisti, Charon, cum te immortalem habeas?». Tum Charon contra:
«Navita et immortalis ut lubet, hoc scio oportuerat si forte periclitassemus:
aut totas illas perpotare aquas aut enecari». Tum Gelastus: «Places, Charon; verum sequere, narra
disceptationem illam. Videre videor futuram non ignobilem». Tum Charon: «Audies rem dignissimam, ac iuvat quidem eam recensere,
posteaquam huius fluvii fauces, si satis rem teneo, ingressi sumus. Novi aquarum suetum odorem et, ni fallor,
spelunca isthaec suppressa et humilis ea est qua ituri sumus. Haec ego adivi
loca nonnunquam otiosus. Ergo,
posteaquam remum linquere et prostratos secundis aquis dilabi opus est,
iacentes his de rebus recensendis delectabimur. Meam in navim Megalophos rex et
Peniplusius praeco una ingressi, de loco caeperant contendere dictis
lepidissimis; nam se ille principem et honore quovis dignum multa sua virtutis
facinora referens asserebat, contra Peniplusius sic disceptabat: «Te o Charon, arbitrum statuo: vide quid inter nos intersit quidve
conveniat. Homo fui ego, hic etiam homo, nam neque tu natus caelo neque ego
stipite, o Megalophe. Publicus fuit servus is, ego item publicus. Hoc negato, aut quid sit regnum dicito,
Megalophe. Num id non est publicum quoddam negotium, in quo etiam invito id
agere oporteat quod leges imperant? Fuimus ergo pares, nam legibus ambo
astricti eramus, quibus si obtemperavimus tu atque ego fecimus ex officio: adeo
ergo fuimus et servi ambo et pares. Sumus etiam aliis in rebus pares, aut si
impares ego superior in quibus te praestitisse arbitraris. Etenim tu gradu te
habitum feliciori putas: id videamus an ita sit. Sino voluptates et studiorum atque institutorum
progressus, quae omnia et faciliora et commodiora et promptiora et habiliora
nobis fuere quam tibi. Tum et illa praetermittamus, quod te multi oderant, tu
multos timebas, mihi omnes favebant, ego nullis non fidebam. Tibi ad tete
ferendum, ad tuas libidines complendas multis erat opus, multa cavebas, plura
dubitabas, omnia erant in periculo; mihi adversabatur istorum nihil, plura in
rebus meis exequendis suppeditabant quam ut illis omnibus uterer. Tibi nunquam
non deerant quibus esset usus. Sed haec, ut dixi, praetermittamus. Divitias tu
ex regno, si tibi congregasti pessime fuisti functus magistratu et gessisti non
regem te, sed tyrannum; si reipublicae eas parasti fecisti quod decuit, sed ne
illa quidem tua est gloria, universorum ea est civium laus, non tua, qui quidem
aut partas bello aut auctas censu effecere. Dices: mea cura et diligentia urbem
resque imperii ornavi atque servavi meis legibus pacem et quietem, meo ductu et
auspiciis laudem et amplitudinem civibus meis peperi. Nos vero in his omnibus
quae soli fecimus, frustra fecimus, quae vero multitudinis suffragio et manu
fecimus, cur nobis ascribamus non reperio. Sed quae tua fuerit opera et quae
mea in istiusmodi rebus recenseamus: tu integram noctem aut dormiebas vino
madidus aut per luxum ducebas; ego in specula advigilabam, urbem ab incendio,
cives ab hostibus teque ipsum ab tuorum insidiis custodiens. Tu leges rogabas,
ego promulgabam; te concionem habente saepius populus reclamavit, me publicum
quid iubente omnes attentissime auscultabant. In expeditionibus militem
hortabaris, ego signum dabam; te miles observabat, me classicum canente aut
hostem invadebat aut revocabatur. Denique tibi universi assentabantur, nemo
nobis non parebat. Sed quid agimus? Tune otium civibus parasti, cuius
causa tanti tam frequentes armorum discordiarumque motus in urbe fuerint, cuius
artibus et studiis publica et privata, sacra et profana omnia sint referta
invidia, simultate omnique denique flagitiorum genere? Tum ceteras quidem stultas rerum administrandarum
ostentationes quid est quod referas? Quid est quod te iactes quod templa et
theatra non ad urbis ornamentum, sed ad gloriae cupiditatem et ineptam nominis
posteritatem comparaveris? Et istas elegantes leges quanti putabimus, quibus
improbi non pareant et probis indixisse non oportuit? Ac poteram quidem,
inquies, multare et esse malo maximo refragantibus: in hoc maleficii genere
quis me potentior, quis paratior? Tu quidem unos aut alteros cives non sine
discrimine, non sine tumultu et multorum manu affecisses; ego totam urbem, si
voluissem, perdidissem tacendo atque dormiendo. Restant duo quibus te longe
superabam. Tui te dominum bonorum fortunarumque omnium praedicabant; ego re ipsa
eram non id tantum, ut dixi, quod ea potuerim perdere, sed quo omnium bona et
fortunae agebantur ita atque dispensabantur ad unguem uti volebam ipse. Namque fiebat ulla in provincia, ullo aut
publico aut privato in loco nihil me invito; tibine tuorum quidem bonorum et
fortunarum ex arbitrio quippiam succedebat? Plura volebas semper quam posses;
ego rerum omnium nil plus volebam quam quod esset, sic enim volebam omnia esse
uti erant, et nihil magis. Reliquum
est quod si tua tu amisisses bona ipsum te suspendisses, ego risissem».
|