Dum haec apud inferos agerentur,
Iuppiter aula reclusus in solitudine secum ipse temporum suorum casus et
institutorum successus repetens sese dictis huiusmodi castigabat: «Quid tibi
voluisti, hominum pater et deum rex? Quis te erat beatior? Pusillarum ferendarumque rerum taedio
quantos labores, quae pericula, qualia incommoda subivisti! Tuis in capiendis
consiliis quam tibi fueris satis kalendarum dies docuit. Bene consulentes
respuisse, inconsultorum libidini obtemperasse quid conferat argumento erit
aeterno imminutus nasus. Eorum vota supplicantium fastiditi reiciebamus, quorum
foeditatem irridentium postea pertulimus. Nos esse nimirum beatos poenitebat,
quando novis voluptatibus captandis veterem dignitatem intermisimus. Novum
quaerebamus exaedificare mundum, quasi pigeret diutini otii; et otio abundantes
otium quaerebamus, et otium quaerentes otium demerebamur. Quid igitur assecuti
sumus? Indignos caelo inter
deos accepimus, benemerentes aut exterminavimus aut amisimus. Sed quid
agimus? An parum poenarum pro admissa stultitia accepimus, ni etiam acerbis his
curis animi ingratisque durissimorum temporum recordationibus ultro
excruciabimur? Abite hinc tristes
curae! Verum aliquo me exerceam opere necesse est, ne nos vacuos et desides
occupent tristes memoriae. Ac novi quid faciam: hoc enim conclave dissolute
habitum coaptabimus». Positis idcirco stragula et vestibus omnem subselliorum
ordinem commutare aggressus est librosque complures abiecte expositos et
pulveribus obsitos digno loco astruxit. Dum haec componeret, venere in manus tabellae Momi, quas superius Iovi
datas recensuimus. Inventis non potuit facere Iuppiter quin iterum
perturbaretur moerore seque suosque casus repetens; tandem tabellas perlegit
animi laetitia adeo maxima et dolore adeo maximo ut utrisque addi amplius nihil
posset, tanta erant in his grata una atque ingrata. Gratum erat quod in eis
inveniret ab philosophorum disciplinis sumptas optimas et perquam necessarias
admonitiones ad regem mirifice comparandum atque habendum; ingratum erat quod
tantis praeceptis tamque ad gloriam et gratiam accommodatis per suam
negligentiam diutius potuerit carere.
|