Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -23-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-23-

 

In tabellis ista continebantur: principem sic institutum esse oportere ut neque nihil agat neque omnia, et quae agat neque solus agat neque cum omnibus, et curet ne quis unus plurima neve qui plures nihil habeant rerum aut nihil possint. Bonis benefaciat etiam invitis, malos non afficiat malis nisi invitus. Magis notabit quosque per ea quae pauci videant quam per ea quae in promptu sunt. Rebus novandis abstinebit, nisi multa necessitas ad servandam imperii dignitatem cogat aut certissima spes praestetur ad augendam gloriam. In publicis prae se feret magnificentiam, in privatis parsimoniam sequetur. Contra voluptates pugnabit non minus quam contra hostes. Otium suis, sibi vero gloriam et gratiam artibus pacis potius quam armorum studiis parabit. Dignari se votis patietur et humiliorum indecentias ita feret moderate uti a minoribus suos pati fastus volet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License