Huiusmodi erant in tabellis
complurima, sed illud omnium fuit commodissimum inventum ad multas imperii
molestias tollendas: nam admonebat ut omnem rerum copiam tris in cumulos
partiretur, unum bonarum expetendarumque rerum, alterum malarum, tertium vero
poneret cumulum earum rerum quae per se neque bonae sint neque malae. Has ita
distribuebat ut iuberet ex bonorum cumulo Industriam, Vigilantiam, Studium,
Diligentiam, Assiduitatem reliquosque eius generis deos desumere plenos sinus
et per trivia, porticus, theatra, templa, fora, denique publica omnia per loca
aperto sinu ultro obviis porrigerent et volentibus grate ac lubens traderent.
Mala itidem sinu pleno et aperto Invidia, Ambitio, Voluptas, Desidia, Ignavia
ceteraeque his similes deae circum ferrent atque sponte erogarent non invitis.
Quae autem neque bona neque mala sint, uti ea sunt quae bona bene utentibus et
mala male utentibus sunt, quorum in numero putantur divitiae, honores et talia
ab mortalibus expetita, omnia Fortunae arbitrio relinquerentur ut ex iis plenas
manus desumeret, et quantum cuique videretur atque in quos libido traheret
conferret.
|