Sed non erit ab re instituti
nostri eo rationem explicare, quo cum operis comprehensio fiat clarior, tum me
purgem cur deos introduxerim et quasi poetarum licentia in scribenda historia
abusus sim. Nam veteres quidem scriptores ita philosophari solitos
animadverti, ut deorum nominibus eas animi vires intelligi voluerint, quibus in
hanc aut in alteram institutorum partem agamur. Ea de re Plutonem, Venerem,
Martem et caecum Cupidinem et contra Palladem, Iovem, Herculem huiusmodique
deos introduxere: quorum hi cupiditatum voluptatumque illecebras atque labem,
concitatosque impetus ac furores, hi vero mentis robur consiliique vim
significant, quibus animi aut virtute imbuuntur rationeque moderantur, aut interea
de se male merentur, prava inconsiderataque agendo et meditando. Itaque cum sit
in hominum animis perassidua difficilisque istorum concertatio, nimirum sunt
dii quales esse et Homerus et Pindarus et Sophocles et optimi poetarum
introduxere in scaenam. Sed de his
alius erit tractandi locus, si quando de sacris et diis conscribemus.
|