Nos igitur, poetas imitati, cum
de principe, qui veluti mens et animus universum reipublicae corpus moderatur,
scribere adoriremur, deos suscepimus, quibus et cupidos et iracundos et
voluptuosos, indoctos, leves suspiciososque, contra item graves, maturos,
constantes, agentes, solertes, studiosos ac frugi notarem, quasi per ironiam,
quales futuri sint in vitae cursu et rerum successu, dum aut hanc aut alteram
vitam inierint; quid laudis aut vituperii, quid gloriae aut ignominiae, quid
firmitatis in republica aut eversionis fortunae, dignitatis maiestatisque
subsequatur; ut his quatuor libris, ni me laboris mei amor decipit, cum
nonnulla comperias quae ad optimum principem formandum spectent, tum etiam non
paucissima sese offerant quae ad dinoscendos mores pertinent eorum qui
principem sectantur: ni forte illud desit, quod assentatorem, quo principum
aulae refertae sunt, praetermiserim consulto. Nam illud quidem veteres poetae,
praesertim comici, abunde explicarunt. Tum et a me tantum abest ut possim quae
assentatoris sunt, ut interdum me redarguendum praebeam, qui emeritas et locis
debitas dignissimorum laudes omittam, ne mihi ipse videar id genus hominum
voluisse ulla ex parte imitari, quos penitus oderim: qui error nunc mihi
habetur tecum. Nam quis est qui in prooemiis scribendis non blandiatur, non
applaudere gestiat his ad quos scribat, ut fictis etiam collaudationibus vetere
et praescripta prooemiorum lege rem ornare ad decus ducat? Ego nudum prooemium
attuli, tuisque tantis tanquam maximis ex virtutibus nullam recensui, et feci
quod qui te meque norunt non vituperabunt. Nam et tu ex te id agis ut tua sese
virtus, fama et celebritate, per omnium aures et ora mirifice efferat
posteritatisque fructum accumulatissime consequatur: ergo aliorum ope in ea re
non indiges. Ego vero (quoad in me sit) tua et dicta et facta observans et
colligens malo te totis voluminibus amplecti atque cupidis litterarum commendare,
ut habeant quem egregie imitentur, quam levi (ut ita loquar) congratulatione
permulcere.
|