LIBER PRIMUS.
Mirabar si quando apud nos
humiles mortales in vita degenda pugnantem aliquam et inconstantem rationum
iudiciorumque vigere opinionem intelligebam: sed cum superos ipsos maximos,
quibus omnis sapientiae laus attributa est, caepi animo accuratius repetere,
destiti hominum ineptias admirari. Nam apud eos repperi varia et prope
incredibilia esse ingenia et mores: alios enim sese habere graves et severos,
alios contra exstare leves et ridiculos, aliosque deinceps ita esse a ceteris
dissimiles, ut vix esse ex caelicolarum numero possis credere. Qui tamen cum
ita sint, cum longe moribus inter se dissideant, neminem tamen seu apud homines
seu apud superos reperias ita singulari et perversa imbutum natura, cui non
alium quempiam multa ex parte comperias similem praeter unum deorum, cui nomen
Momo. Hunc enim ferunt ingenio esse praeditum praepostero, mirum in modum
contumaci, naturaque esse obversatorem infestum, acrem, molestum, et didicisse
quosque etiam familiares lacessere atque irritare dictisque factisque, et
consuesse omne studium consumere ut ab se discedat nemo fronte non tristi et
animo non penitus pleno indignatione. Denique omnium unus est Momus qui cum
singulos odisse, tum et nullis non esse odio mirum in modum gaudeat. Hunc
memoriae proditum est ob eius immodestam linguae procacitatem ab vetere deorum
superum caetu et concilio omnium conspiratione et consensu deiectum exclusumque
fuisse, sed inaudita pravitate ingenii et pessimis artibus tantum valuisse, ut
potuerit superos omnes deos omneque caelum et universam denique orbis machinam
in ultimum discrimen adducere. Hanc nos historiam, quod ad vitam cum ratione
degendam faciat, litteris mandare instituimus. Id ut commodius fiat, repetenda
prius est quaenam causa et modus extrudendi in exilium Momi fuerit; post id
reliquam historiam omnium variam et non minus rerum dignarum maiestate quam
iocorum venustate refertissimam subsequemur. Nam cum Iuppiter optimus maximus
suum hoc mirificum opus, mundum, coaedificasset, et eum quidem esse quam
ornatissimum omni ex parte cuperet, diis edixerat ut sua pro virili quisque in
eam ipsam rem aliquid elegans dignumque conferret. Iovis dicto certatim paruere
superi: idcirco alii alias res, alii hominem, alii bovem, alii domum,
singulique praeter Momum aliquid muneris Iovi non ingratum in medium produxere.
Solus Momus, innata
contumacia insolescens, nihil ab se fore editum gloriabatur, et in tanto
aliorum tanquam communi producendarum rerum studio sua in pervicacia summa cum
voluptate perseverabat. Tandem cum plurimi maximopere ex eo expostulassent ut
Iovis gratiam et auctoritatem modestius consultiusque coleret, non quod illorum
suasionibus aut monitis moveretur, sed quod assiduas monitiones, hortationes
precesque multorum nequiret sine stomacho diutius ferre, aspero, ut semper,
supercilio, «Vincite» inquit «molesti: abunde quidem vobis satisfaciam». Inde
igitur rem se dignam excogitavit. Universum enim terrarum orbem cimice, tinea,
fuconibus, crabronibus, statanionibus et eiusmodi obscenis et sui similibus
bestiolis refertissimum reddidit. Ea res primum apud caelicolas ridiculo
haberi, ioco ludoque accipi. Ille indigne ferre quod non exsecrarentur, verum
gloriari suo secum facto et passim aliorum munera improbare, munerum auctores
vituperare: denique universorum odia dictis factisque in dies magis ac magis
subire. Erat inter ceteros celebres opifices deos magna in admiratione suorum a
se conditorum munerum Pallas quod bovem, Minerva quod domum, Prometheus quod
hominem effecissent; proxime ad hos accedebat ut belle dea Fraus fecisse
videretur quod muliebres mortalium adiecisset delitias, artesque fingendi
risumque lacrimasque. Etenim hos praesertim cum ceteri dii laudibus
extollerent, solus Momus vituperabat: aiebat enim utilem quidem esse bovem et
ad fortitudinem aeque atque ad laborem satis comparatum, sed non suo decentique
loco fronti fore oculos adactos, quo fiat ut cum pronis cornibus oppeteret,
oculis ad terram destitutis, non destinato et praefinito loco liceat ferire
hostem, et ineptam procul dubio fuisse artificem, quae non summa ad cornua vel
unum saltem oculum imposuisset. Domum itidem asserebat nequicquam esse
tantopere approbandam uti ab imperitis diis approbabatur, quandoquidem nullos
currus subegisset, quo malo a vicino in pacatius solum posset trahi. At hominem
quidem affirmabat quippiam esse prope divinum; sed, si qua in eo spectaretur
formae dignitas, id non auctoris inventum, sed ab deorum esse ductum facie. In
eoque opere illud tamen stulta videri commissum ratione, quod intra pectus
mediisque in praecordiis homini mentem abdidisset, quam unam suprema ad
supercilia propatulaque in sede vultus locasse oportuit. Ceterum apud se
nullius probari aeque atque Fraudis deae ingenium: eam enim adinvenisse quo
pacto, pulchra Iunone abdicata, sese pellicem deorum regi subigat; amatorem
esse Iovem et facile delicatam ornatamque virginem appetiturum; futurum hinc ut
irata ob eam iniuriam coniuge et thoros iugales dedignante, doli artifex dea
mulierosi principis gratiam aucupetur; quod si sapiat Iuno, si suos amores
integros perennesque velit, ex deorum caetu deam Fraudem sibi ducat
exterminandam. Haec Momus dicere adversus Fraudem usurpabat, tametsi deam ipsam
amabat perdite: sed quod suspicionibus amoris per id tempus dissidebat,
criminose iracundeque magis iactabat quam esset par, ut iam tum hinc acerba
istiusmodi lacessita iniuria dea suas omnes decreverit curas et cogitationes ad
sui vindictam prosequendam exercere. Itaque, ut pulcherrime ingrato amanti pro
meritis referret, suis freta artibus, in gratiam volens ac lubens cum Momo
rediisse simulat: frequens ideo una esse, crebros cum illo trahere sermones,
dicenti ultro omnia assentiri, petenti obsequi. Subinde credulo amanti futilia
quaedam commentitiaque secreta aperire consiliumque suis in agendis rebus ficta
fide poscere, ac modo veris modo falsis verbis unis atque item alteris diis
inflexo diductoque sermone obtrectare ut procacem ad obloquendum illiceret;
postremo nihil praetermittere quo illi esse in tempore nocua egregio aliquo
malo posset. His artibus multa ab inconsulto et incaute confabulanti
extorserat, quae quidem ad eos ipsos quos id gravate ferre arbitrabatur
detulerat, ea spe ut, multorum in unum Momum invidia odiisque citatis, ad
hostem obruendum impetu et manu firmiori attemperate irrumperet. Dederat
praeterea operam Fraus dea ut per varios interpretes crebre in dies multorum
adversus Momum querimoniae exporgerentur Iovi, et quo omnem ab se istius
malivolentiae suspicionem amoveret, si quando de Momi nequitia se coram sermo
habebatur, quasi pro amoris officio patrocinium praestare se assimulabat, et
pluribus verbis, sed frigidula oratione Momum omnibus accusantibus et omnium
sententiis damnatum defendebat, inquiens Momum quidem esse mente alioquin non
pessima, sed animo fortassis immoderate libero: eaque re videri lingua esse
dicaciori et intemperatiori quam sit. Interea totis oculis et auribus evigilanti
deae accommodissima laedendi occasio oblata est. Nam aegre ferentibus diis
novum alterum deorum genus, homines, procreatum esse, et eos quidem aura,
fontibus, domo, floribus, vino, bove et huiusmodi delitiis multo ferme quam
superos esse beatiores, Iuppiter optimus maximus, quod caelicolarum
benivolentia suum sibi regnum vellet communire, quae suae fuere partes, huic se
rei probe provisurum pollicitus est, et daturum se operam asseruit ut superum
nullus posthac sit, quin se deum malit esse quam hominem. Ergo in hominum
animos curas metumque iniecit, morbosque et mortem atque dolorem adegit. Quibus
aerumnis cum iam adeo essent homines longe deteriori in sorte quam bruta
animantia constituti, non modo deorum erga se invidiam extinsere, verum et sui
misericordiam excitavere. Accessit ut gratificandi studio Iuppiter caelum
ornare latissime aggressus sit: caeli enim domicilia constituit eaque multis
variisque signis, auro ac gemmis, omnique denique copia delitiarum pulcherrime
distinxit. Demum haec diis Phoebo, Marti, Saturno patri, Mercurio, Veneri,
Dianaeque ultro elargitus est, et quo laetam dehinc et omnibus caelicolis
gratam acceptissimamque suam tyrannidem curis vacuus ageret, munia, magistratus
imperiaque in quos visum est impertitus distribuit. Et inprimis Fato deo, ad
res curandas agendasque omnium solertissimo, semper agenti, nunquam otioso,
nihil per ignaviam, per inertiam praetereunti, nihil precibus aut praemiis a
vetere more, a legitimisque institutis deflectenti, volvendorum orbium curam
summamque ignium potestatem legavit, concione habita, qua in concione illud
iterum atque iterum affirmavit, sese otii esse cupidissimum, ac rerum quidem
regni aliud nihil sibi esse relictum velle, quam ut una cum reliquis diis
integra voluptate ex animi libidine frueretur. Suorum vero erga deos meritorum
hoc satis sibi videri praemium, si per eorum mansuetudinem dabitur ut possit
vitam degere curis vacuam atque liberam.
|