Hic locus admonet ut quando
summam ignium potestatem Fato datam diximus, quinam ipsi ignes et quaenam sit
ea potestas referam. Est apud superos sacer aeterno ab aevo ductus focus, cui
quidem cum cetera, tum illud insit admirabile, ut nulla substituta materia
nulloque liquore subfuso sese confovens perpetuis lucescat flammis: quin et
huiusmodi est, ut quibus adhaeserit rebus, eas quoad una constiterit immortales
incorruptibilesque reddat. Sed si ex eo foco sumptas flammas crassis
liquentibusque rebus terrenis adegeris, sponte sua diffluent ad pristinamque
sedem, ni assiduis flatibus celerique motu exagitentur, dilabentur. Accedit quod solis in villis mapparum quas
dea Virtus contexuit sacer ipse ignis vigeat. Isthoc sacro ex foco hausta
flammula ad summum frontis verticem quibusque deorum illucet, atque ea quidem
in diis hanc habet vim, ut ea conspicui in quas velint rerum formas sese queant
ex arbitrio vertere, quod ipsum plerique maximorum deorum effecere, alii in
aureum imbrem cygnumve, alii aliud in animans sese, prout sua tulit libido,
convertentes. Hoc ex foco cum Prometheus radium subripuisset, ob perpetratum
sacrilegium ad Caucasum montem fixum relegarunt. Quae cum ita res sese haberet,
cum is focus ad tantas res agendas esset commodus, cavere superi, magistratu
ignium creato, ne huiusmodi furta posthac ullius audacia temeritateve possent
perpetrari.
|