Haec de ignibus hactenus dicta
sint, ad rem redeo. Itaque tantis ab Iove exhibitis donis caelicolae, pro
insigni suscepta munificentia, ordinibus confluebant iamque universa
immortalium multitudo incredibilem prae se alacritatem ferens ad regiam
convenerat habitura gratias Iovi. Eoque loci quisque certatim maximis laudibus
rem prosequi aggrediebatur: recte enim pieque optimum principem Iovem pro sua
prudentia caelicolarum ordini providisse uno ore affirmabant. Solus Momus,
vultu tristi, gestu moroso alteroque sublato supercilio, hunc atque hunc ad
congratulandum properantem torvo obliquoque lumine despectabat. Sensit illico perfida dea, unicum erga
inimicum intenta, Momum esse animo in Iovem subinfenso. Idcirco suas ad artes
conversa quae opus facto sint parat: Temporis enim dei filiam Verinam, Iovisque
pellicem Profluam, quam eandem nympharum esse alumnam praedicant, proximam post
ad convivalem aram, ad quam fortassis adhaerebat Momus, collocat iubetque uti
assideant humo et aliud inter se dissimulantes latitent. Iovis enim causa
parari quae sic parentur: proinde rem sedulo exequantur et tacite quae illic
dicentur auscultent atque adnotent. Compositis insidiis, dea vultu hilari ad
amantem propius accedit; salutant mutuo sese; post id, cum paululum Fraus
obticuisset, mox contracto supercilio «Et quidam» inquit «mi Mome? Num et tu,
ut videor videre, de Iovis in superos merito secus atque vulgus hoc imperitum
sentis? Ne vero eadem una mecum de hisce rebus statues? Non ausim ea cuiquam
profiteri quae sentio, ni forte uni tibi, quem aeque atque hosce oculos meos
diligo. Verum quid me celem apud te, a quo me intelligam in amore ita accipi
prope ut merita sum mea simplicitate et fide? Hei nos infelices, qui quidem huic... Sed
de his alias. At pulchra esse opera
Iovis non inficior, tametsi meminisse deceat quaeque princeps maximorum deorum
aggrediatur ea esse omnia oportere ita, ut nihil supra et nihil aeque. Rectius pro tua prudentia tu quae dixisse
velim intelligis, quam a me explicentur». Haec dea. Tum Momus «Profecto» inquit
«sentis uti res est. Sed nondum satis apud me constat stultine sint ea
principis opera magis an ambitiosi». Hic dea subridens: «Et quid tum» inquit
«utrumque, illi forte si adsit non vitium, inquam, sed consilium?». Tum Momus
«Consiliumne» inquit «tu id quod meram sapiat stultitiam nuncupas? En bene
constitutam rerum agendarum rationem! Loquar quae me decere arbitrer. O quam commodius cum deorum republica
ageretur, si maturius consilia pensitarentur! Neque enim sat est principem
praesenti libidini prospexisse, ni et quae futura sint ita utramque in partem
perpenderit atque adduxerit, ut non aliena posthac, sed sua praesertim sibi
vivendum sit (ut aiunt) quadra. Vel quid hoc dementiae deorum regi incessit?
Scilicet tum primum maiorem in modum gaudebat Iuppiter optimus maximus homines
factos esse, ut haberet quos nobis superis, seu iure seu iniuria succensus,
aemulos ad invidiam obiectaret; post, ubi antiquius duxit veteribus incolis
quam adventitiae mortalium deorum multitudini superas patere sedes, illic
homines habere sibi voluit, in quos suos irarum aestus ex animo profunderet, in
quos ut immani saevitia grassaretur. Hinc fulgura, hinc tonitrua, hinc pestes
et quod durius intolerabiliusque est miseris hominum animis, curas metusque et
quaecumque excogitari fingique possint mala, ingessit atque in unum
accumulavit. Alia ex parte, si certare adversus mala pigeat, miseris reliquit,
quo se ex crudeli hoste munitissima tutissimaque recipiant in castra, mortem;
sin vero certare iuvat, o inconsulte Iuppiter, qua te et iratum et armatum
deorum principem superent, homunculis non ademisti patientiam! De orbium
igniumque provincia quid est quod sine commiseratione iam iam nostrorum
impendentium malorum referam? Quis tam vecors, tam obtusi exstat ingenii quin
istuc mentem adhibens intelligat non defuturum ut nullis magis quam te auctore,
o Iuppiter, tuique ipsius proditore pereas? Tune Fato tantam vim et potestatem
agendarum rerum tanta cum volubilitate coniunctam dedisti? Quod si semper, ut
caepere, novas res cupere et posse astrorum orbiumque ductores non desistent,
quis hoc non perspicit futurum, ut olim quempiam alium superis daturi sint
regem?». «Hen» inquit hic
Fraus «regemne?». «Quidni?» inquit Momus «An tu Iovem alium esse quam deum
reris, quod deorum sit rex?». «Mihi quod autumas» inquit Fraus «fit non iniuria
verisimile. Verum et quisnam
tanto imperio dignum se, etiam iubentibus fatis, deputet?». «O te ridiculam!» inquit Momus «Tamne esse
deos omnes animis modicos et pusillos censes, ut non aliquem invenire credas,
qui imperandi oblatam sortem non recuset?». «Te quidem» inquit Fraus «etsi
maxima quaeque mereri deputem, tamen est aliquid tanta in re, quo te quoque
posse commoveri arbitrer. Sed quidnam tum? Nos vero quanti voles esse apud te, si forte
dabitur ut imperes?». «Mihi tu» inquit Momus «altera eris Iuno». Hic Fraus
caepit collacrimari: «Atqui nimirum» inquit «cui prae libidine quae velit
liceant, huic nihil diutius cordi est. Aliam tibi reperies amatam, Mome: tibi
Fraus, quae te misere amet, erit fastidio». His et plerisque huiusmodi ultro
citroque dictis, coegit Fraus iurare amantem, ipsa in ara, sese cum factus
forte deorum fuerit rex Fraudem Iunonis loco habiturum. Post haec ad dearum
caetum victrix rediens Verinam et Profluam arbitras bene et docte subornat
quibus verbis, quo gestu, qua hora ad Iovem quicquid ad aram ex insidiis
audissent referant.
|