Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -4-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-4-

 

Fiunt omnia ex sententia: atroci ergo ad se delata amittendi regni suspicione commotus Iuppiter, quod iam pridem aliorum causa esset, erga Momum occulte factus iratior. Nunc suis rationibus quantum coniectura prospiceret paratum adversarium intuens, sese acerbum iniuriarum vindicem exhibuit. Irato Iove omnia atque omnia contremuere: obstupuere superi. Cogitur frequens deorum senatus: iubentur Proflua dea, nympharum alumna, et Verina, Temporis filia, testificari quae a Momo dicta nuper ad aram subaudissent. Instituebat deum pater et hominum rex Iuppiter solemni more diem reo dici, constitutisque iudicibus audiri causam, legitimoque iudicio litem percenseri. Sed tum totis ab subselliis una omnium eademque repente oborta vox publicum odium Momum maiestatis teneri acclamavit: io, prehendendum sceleris obnoxium! Io, et Promethei loco vinciendum! Tanta inimicorum conspiratione tantisque in se unum insurgentibus irarum procellis Momus animis prostratus et trepidans fuga sibi consulendum statuit. Eridanum caeli fluvium citato gradu fugiens petebat, quo inde sumpto navigio secundis aquis ad nostras hominum regiones applicaret. Sed, dum ab insequentium strepitu sibi cavisse properat, in voraginem multo hiatu praeruptam, quae quidem caeli puteus dicitur, incautus corruit: illinc, amisso flamine deorum insigni, in solum etruscum quasi alter Tages irrupit. Eam gentem religioni maiorem in modum deditam offendit: suas idcirco primas suscepit partes idque sibi unum indixit fore negotium, vindictae gratia Etruriam ab deorum cultu ad se observandum imitandumque abducere. Itaque nullum erat uspiam deorum commissum flagitium in eam diem, cuius Momus diligentissimus exquisitor non meminisset codicibusque adnotasset. Ergo obscenas quasque superum fabulas, desumpta poetarum persona, seriove iocove ad multitudinem decantabat. Iovis audiebantur in scholis, in theatris, in triviis adulteria, stupra turpiaque amoris furta; tum et Phoebi et Martis et horum et item horum superum nefanda facinora vulgo asseverabantur. Denique veris falsa miscebantur et vulgatorum in dies scelerum numerus et fama multo excrescebat, ut iam deorum dearumque caput nullum non incestum flagitiisque perditum haberetur. Post id, philosophantis persona sumpta, ut erat barba promissa, torvo aspectu, hispido supercilio, truci nutu et gestu, ut ita loquar, fastuoso, per gymnasia non sine multorum corona concionabundus disceptabat deorum vim aliud nequicquam esse quam irritum et penitus frivolum superstitiosarum mentium commentum; nullos inveniri deos, praesertim qui hominum res curasse velint, vel tandem unum esse omnium animantium communem deum, Naturam, cuius quidem sint opus et opera non homines modo regere, verum et iumenta et alites et pisces et eiusmodi animantia, quae quidem consimili quadam et communi facta ratione ad motum, ad sensum, ad seseque tuendum atque curandum consimili oporteat via et modo regere atque gubernare; neque tam malum comperiri Naturae opus, cui non sit in tanto productarum rerum cumulo ad reliquorum usum et utilitatem accommodatissimus locus: fungi idcirco quaecumque a Natura procreata sint certo praescriptoque officio, seu bona illa quidem, seu mala pensentur ab hominibus, quandoquidem invita repugnanteque Natura eadem ipsa per se nihil possint. Multa pensari peccata opinione, quae peccata non sint; ludum esse Naturae hominum vitam. Itaque his dicendi rationibus plerosque mortalium moverat Momus ut iam intermitti sacrificia et solemnes antiquari cerimoniae deorumque cultus passim apud mortales deseri occiperent. Id ubi a superis cognitum est, fit ad Iovis regiam concursus. Actum de rebus suis queruntur, opem auxiliumque mutuo (ut fit in perditis rebus) alter ab altero exposcunt, iamque se prospicere affirmant, sublata apud homines opinione deorum et metu, nequicquam esse quod se amplius deos deputent. Interea Momus vindictas acrius prosequi, et omnium philosophantium scholas disputando incessere non desistebat. Disputanti deo iam tum seu invidia seu garriendi cupiditate catervae occurrebant philosophorum; etenim cominus eminusque circum astabant, interpellabant, vexabant. Momus vero acer, durus, omnium impetum magis pervicacia quam iustis viribus solus sustinebat. Alii praesidem moderatoremque rerum unum esse aliquem arguebant; alii paria paribus, et inmortalium numerum mortalium numero respondere suadebant; alii mentem quandam omni terrae crassitudine, omni corruptibilium mortaliumque rerum contagione et commercio vacuam liberamque, divinarum et humanarum esse rerum alumnam principemque demonstrabant; alii vim quandam infusam rebus, qua universa moveantur, cuiusve quasi radii quidam sint hominum animi, Deum putandum asserebant; neque magis inter se varietate sententiarum philosophi ipsi discrepabant, quam uno instituto omnes una adversus Momum sese infestos variis modis obiiciebant. Ille, ut erat in omni suscepta controversia pervicax, suam durius tueri sententiam, negare deos, ac demum falli homines, qui quidem ob istum, quem caelo spectent, conversionum ambitum moti, praesides deos ullos praeter Naturam putent. Naturam quidem ultro ac sponte suesse erga genus hominum innato et suo uti officio, eamque haud usquam egere nostris rebus, sed ne eam quidem nostris moveri precibus; ac demum frustra eos metui deos qui aut nulli sint, aut si sint nimirum suapte natura benefici sunt.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License