Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -5-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-5-

 

Disceptantium philosophorum tumultu perciti superi, unde a caelo exaudiri voces possent ad rem spectandam accursitarant suspensique animis disputationis eventum exspectabant, nunc Momi responsis tristes, nunc philosophorum vocibus laeti. Etenim philosophi adversus Momum concitati, natura ambitiosi, mente arrogantes, usu vehementes, uti erant, altercatores, pertinacius instabant, urgebant, neque interdum convitiis parcebant: hinc ad maledicta utrinque prorumpere. Postremo ardescente rixa pugnis, unguibus, dentibusve obstinatum garrientis Momi os obtundere lacerareque prosecuti sunt. Tumultum supervenientes nonnulli proceres sedavere. At Momus horum ipsorum fidem opemque implorans dimidia deperdita barba foedatos vultus ostentabat; eam enim, dum circum hostium manibus obvallatus oppressusque fugam meditaretur et cubito et umbone validus hunc atque hunc deturbasset, pusillus quidam cynicus trepidantis Momi ab collo pendens morsu barbam decerpserat. Proceres tantam barbato homini illatam iniuriam prae se moleste ferre, sceleris auctores quaeritare, sed circumstrepentium philosophorum vocibus Momum accusantium satis explicite exaudiri homo nemo narrans poterat. Tandem, tota intellecta historia, ubi pusillum eum cynicum demorsorem adductum reum conspicati sunt, et hominem accepto pugno commaceratis oculis obscenum et inter conandum loqui maximis screatibus demorsae vorataeque barbae pilos expuentem intuentur, mutuo risere atque re neglecta despectaque abiere.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License