Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -6-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-6-

 

Superis id ad maiestatem deorum conducere nequicquam visum est, ut discant homunculi in quemquam divorum tametsi consceleratissimum atque penitus incognitum inferre manus. Alia ex parte prospiciebant non defuturum quin propediem, Momo, ut caeperat, vindictam prosequente plebeque ignara et credula assentiente, prisci gentium ritus et iusta diis sacra labefactata obliterarentur. Coacto ea de re senatu deorum, duae proferebantur sententiae. Una erat, in quam quidem pedibus ibant cuncti, ut ad superum dignitatem auctoritatemque revocandam grati aliqui acceptique hominibus mitterentur, qui apud mortalium animos quovis argumento in integrum statas veteres cerimonias ac venerationem deorum restituerent atque refirmarent. Altera erat sententia, in qua variabatur, sed primarios habebat auctores, ut Momus, cuius iam tum mores caelicolis omnibus essent cogniti, revocaretur: plus enim detrimenti ex illius exilio divorum ordini redundaturum quam si garrulum blatteronem, cui nulli amplius credituri sint, domi continuerint; quod si Momi poena delectentur, esse quidem genus exilii deterrimum ita inter suos versari ut omnibus invisus atque infensus sit. Tandem ex Iovis senatusque decreto Virtus dea, quod et aspectus maiestate et apud mortales auctoritate plurimum valeret, ad terrarum incolas, veluti in provinciam, summa cum imperii potestate demittitur mandaturque ut provideat ne quid deorum respublica detrimenti patiatur. Dea proficiscente universi ordines comitandi gratia frequentes adfuere; tum et singuli senatores caelicolae, prout necessitudine aut familiaritate apud proficiscentem valebant, solliciti admonere, hortari rogareque ut quibus possit artibus communi in periculo publicam ad salutem advigilet detque operam ut cuius ope deorum flamines exstarent, eius cura et diligentia sacrosancta immortalium maiestas tueretur. Illa, optimam de se spem in tanto deorum discrimine pollicita, quantum ex tempore captari afflictis rebus consilii potuit, mature inivit. Quatuor deae Virtutis filii aderant adolescentes, formae venustate indolisque gratia et vultus proceritate morumque praestantia facile principes caelicolarum iuventutis; hos laute ornatos secum dea proficiscens ducit, per quos, sin aliter nequeat, deorum veteres hospites, proceres mortalium heroasque, quos esse pulchrorum amatores meminerat, moveat: tanti erat Momi conatus velle evertere! Eccam igitur deam quadrato reptantem agmine: hinc Triumphus, hinc Trophaeus duo Virtutis mares liberi praetextati praeibant; Virtus mater subinde media subsequitur; matrem deam binae item puellae filiae Laus atque Posteritas consequebantur. Deorum numerus ad septimum usque lapidem longo ordine confertim deam egredientem comitati sunt. At legati illic nubem candidissimam omnium conscenderunt, qua quidem per aethera proclive labentes ad terras delati devenerunt. Hac Virtutis profectione dii plurimum recreari toto caelo professi sunt: neque defuturum arguebant quin, tam praeclaris fulta coadiutoribus, dea violatam caelicolarum maiestatem ab impuri facinorosissimique Momi iniuriis esset vendicatura. Dea ut primum appulit ad terras, mirabile dictu quantum universa terrarum facies plausu laetitiaque gestiret! Sino quid aurae, quid fontes, quid flumina, quid colles adventu deae exhilarati sint. Videbas flores vel ipso praeduro ex silice erumpere praetereuntique deae late arridere et venerando acclinare, omnesque suavitatum delitias, ut odoratissimum id iter redderent, expromere. Vidisses et canoras alites prope advolitantes circum applaudere pictis alis, motuque vocis deos hospites consalutare.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License