Senserat Momus advenisse deas,
sed partim odio deorum taedioque rerum suarum e conspectu diffugiebat, partim,
quod procul visam Laudem Virtutis filiam, omnium pulcherrimam, ardere
incepisset, seductus sectabatur. Atque, ut erat ingenio suspiciosissimo, sua fuisse deas causa demissas
interpretabatur, et curis plenus varia intimo pectore consilia volvebat. Veniebat
in mentem quid sibi esset cum iratis divis causae. Senserat apud quod
divertisset mortales molto <magis> quidem quam possis credere truces et
truculentos; deos alia ex parte meminerat solere flecti precibus. At deorum
legatum congredi haud putabat fore utile exuli, ni forte id multa fiat cum
significatione animi penitus deiecti atque demissi, et supplicem praebere se
Momus omnino ab suo instituto esse alienum statuebat, neque inveniebat quo
pacto sibi ipse imperaret ut acris, austeri semperque infesti improperatoris
personam poneret, quam quidem dudum susceptam aeterna pervicacia servasset.
Alia ex parte metuebat ne deam ipsam, alioquin facilem et mitem, sibi
exasperatam redderet sua contumacia, et convenire suis rationibus intelligebat
hanc ab se fore non alienam, a qua aliquid opis consiliique sua in causa esset
impetraturus. Accedebat eo novissimus erga Laudem initus amor. Tandem in
hoc irrupit consilii, ut deam sibi conveniendam duceret. Itaque sese dictis
castigans «Ponendi nimirum» inquit «sunt miseris, o Mome, fastus, servandaque
rebus felicioribus gravitas; satis pro decore fiet, Mome, ubi te, quoquo id
queas pacto, ex infimo abiectoque loco in pristinam dignitatem vendices. Neque
tu hoc putato dedecere, cum agas ut quae agas deceant. Nam est quidem sapientis
parere tempori, quin et assentando supplicandove conferet ad res maiores
capessendas aditum parasse Momo. Dices:
esse nequeo non Momus; nequeo non esse qui semper fuerim, liber et constans. Esto sane: ipsum te intus in animo habeto
quem voles, dum vultu, fronte verbisque eum te simules atque dissimules quem
usus poscat. Et tuam, qui tam belle id possis, et illius, qui id non
recuset, rideto ineptias».
|