Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -12-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-12-

 

Interea proceres primariaeque matronae, inter quos sunt qui opinentur affuisse Herculem, Liberumque patrem natum Semele, Medium Fidium, fratresque Tindaridas atque item Matutam Cadmi filiam, Carmentam, Cereremque et istiusmodi, hi, plebe abacta et una protruso Momo, in templum deam consalutatum ingressi sunt. Cumque caepissent poscere ut bona venia liceret nosse essentne, quales aspectu et corporis habitu viderentur, ortae ex deorum genere, cumque rogare obsecrarique perseverarent ut privatim apud se hospitio diverterent, Momus, admodum spe plenus et dearum praesentia fretus, sese elatius agitare caeperat quam esset par. Etenim imperitare, obversari detrectareque non cessabat: at multitudo, insolentissimi unius huius arrogantiam contumaciamque fastidita, e templo extrusere.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License