Insperata iniuria commotus Momus,
mediam inter plebem sese ingerens, huiusmodi dictis excandescebat: «Ne vero
tantis lacessiti iniuriis, o cives, istorum procerum dementiam aeternum
perferemus? Sint illi quidem, malam suam in rem, malumque in cruciatum, opum
affluentia et praedarum cumulis nobis humilioribus, quoad eorum fata velint,
superiores, nosque innocentes, quod eorum flagitia non probemus, oderint;
fulgeant auro et gemmis, stent unguentis illibuti, dum et omnium libidinum
sordibus delibuti et immersi degant: nos trita veste, sudore obsiti, semperne
pessundabimur istorum impudentia? Semper intolerabilem istorum insolentiam
perferemus? Non ergo licebit fortibus viris, quod pauperes simus, nostrae
gentis necessitudineque coniunctos hospites, istis ipsis invitis, congredi? O nefandam
et perniciosam nostrae communis libertatis labem atque excidium! Arroganti
imperio dispellunt, superbo impetu deturbant: nos vero nostram dignitatem, tam
atroci iniuria lacessiti, virtute non tuebimur? Nos insignem paucorum audaciam
tam multi uno consensu et conspiratione nunquam refellemus? Pudeat
foedae servitutis! Hic cives liberos
esse nos ostendite. Adeste
viri fortes, tyrannos nequire diutius perferre ostendite. Ius vestrum tueri,
libertatem defendere ac denique vitam servituti postponere olim posse
ostendite. Adeste cives, vi temeritas coercenda: sequatur libertatis vindicem
qui se civem libertateque dignum putat. Arma, arma, viri!»
|