Haec Momus. At cives qui aderant,
ut est vulgi vitium et natura sponte quosque rerum novarum auctores sequi et
praecipites in ostentatos seditionum fluctus ruere, iam tum irritatis animis
fremebant et passim indignum facinus procerum accusantes undique ad tumultum
insurgebant. Id cum animadvertisset dea, ad templi vestibulum se conferens, perturbationum
auctore Momo accito, facile surgentem tumultum circumstrepentis plebis sedavit
frontis et manus gestu, regia quadam cum maiestate innuens, et ad Momum
conversa «Num tu hoc» inquit «pacto, Mome, quae modo apud me pollicebare
incohabas? Siccine indomitam multitudinem ad immanem audaciam concitabas, ut me
et hasce puellas medias inter pericula facium, ferrique, armorum constitueres,
ut mutilatorum cadentiumque nostra inter gremia cruore aspersae divae ad
superos rediremus? Saniore esse Momum posthac mente optamus». «Ego vero» inquit
Momus «desperatus meis in rebus, tantis laesus incommodorum et horum istorum
mortalium iniuriis, non possum ipsum me cohibere quin mea mala sentiens
paululum cedam dolori. Tuum erit, Virtus, hoc providere: utrum iniuria nobis
sempiterna magis quam beneficiis certandum est?». «Adsis» inquit dea «hoc velim
de me tibi persuadeas, tuis me commodis curandis minime defuturam; et quo
firmiori spe atque exspectatione quae tuae sint partes exequare, da manum, hoc
tibi spondeo: tu quidem, si quid, uti mea de te fert opinio, bene de genere
deorum apud mortales fueris promeritus, profecto efficiam ut nulla ex parte
officii tui poeniteat. Atqui
est quidem ut de te mihi omnia pollicear: novi ingenium tuum, Mome, et de te
sic statuo, dum ita instituas aliquid et tibi salutare et diis gratum velle
experiri, profecto ex sententia perficies. Tu modo id para et te pristina deorum gratia
dignum praesta: maiora longe a nobis rependentur quam promiserimus».
|