Puellarum enim una erat, Tersitis
soror, inprimis ob egregiam deformitatem urbe tota cognita. Haec, quod regio
langueret morbo, rus valitudinis gratia petierat. In hanc conversus Momus se
ceteras inter puellas, quae tunc forte in triviis atque angiportibus
congruerant, immiscet vultusque suos non ut antea pallentes et squalidos, sed
novo quasi miraculo factos roseos et miro venustatis splendore amoenos
ostentans, manuque sibi insuetos aureos capillos demulcens, bellissime
inflectebat. Invidentibus puellis atque poscentibus unde una haec Tersitea
omnium incuriosissima puella tam repente connituerit, Momus, composito ad
delitias vultu, «Eo dum» inquit «adeste meae cupidines, meae puellae, animoque,
si id vacat, advertite quae vobis utilissima et gratissima dictura sum.
Discetis enim a me quo pacto etiam vos huiusmodi vultu ornatissimo prodeatis.
Atqui eritis quidem tanto quam ipsa sim ornatiores, quanto prae me vestrarum
quaeque ex se est longe formosior atque decentior. Quod ni ita ut facerem tam
mirifici doni largitores dii imperassent (meum apud vos sit fas profiteri
peccatum) fortassis poteram tacendo meo cum animo mecum hoc nostro solo potiri
gaudio, proprioque hoc inter puellas triumpho gloriari: sed superis diis sponte
ac lubens pareo. Tu Venus, tu Bacche, tuque aurea Aurora adeste faveteque, dum
sancto pioque vestro pro imperio tanti tamque divini muneris meas hasce
amantissimas carissimasque puellas participes facio».
|