His fabulis recitatis, Momus
puellam unam atque alteram bellissime adornavit atque sese qua pingerent arte
instructas plerasque omnes reddidit. Verum petiit in abdito facere id
consuescerent, ne viri quoque sibi una tantas delitias usurparent, neve domi
morosae et causatrices novercae resciscerent. Haec Momus, atque abiit ita acta sua secum
reputans, ut prae laetitia prope insaniret. «Etenim» aiebat «profecto, uti
aiunt, rerum omnium vicissitudo est. Quis tantam tamque variam temporum meorum
commutationem conversionemque factam uspiam potuisset suspicari? Nuper exul,
miseriis obrutus, diis atque hominibus odio et ludibrio qui fueram, nunc
repente ex afflictis perditisque rebus in tanta haec mea tractus gaudia nimirum
exulto laetitia. Sed nondum apud me constat inprimis ne congratuler quod ab
exilio restitutus pristinam dignitatem recuperaturus sim, an quod haec mihi
vindicandi mei ratio in mentem inciderit, qua inveniri nulla possit festivior:
et profecto hic apud homines versari oportet, si quid ad dolum et fraudem velis
astu perfidiaque callere. Hui
quale bipedum genus homines! Appage! Atqui hoc mihi ex acerbo exilio obtigisse
voluptati est, quod vafre et gnaviter versipellem atque tergiversatorem
praebere me simulando ac dissimulando perdoctus peritissimusque evaserim. Quas
profecto artes commodas et usui pernecessarias in illo apud superos otio et
luxuriae illecebris constitutus nunquam fuissem assecutus. Nunc his meis
vexatus exagitatusque casibus, quid est quod te, Fraus, verear? O me felicem, si illa pristina in rerum
affluentia quid possent in dies nova incommoda tenuissem: non me, fedifraga
Fraus, tuis proditoriis artibus exterminasses! Quod si ad superos rediero... Sed
de his alias. Hoc scio, Momum fallet
nemo, quandoquidem omnes fore improbos perdidicit Momus. Ad rem redeo.
Sic se res habet: hic apud homines ferendo tolerandoque dura et adversa ad
grandes praeclarasque res prospere agendas ratio et modus comparatur. Vel quis meum hoc, uti par est, satis
laudarit vindicandi commentum? Ne vero non me architectum elegantem omnis malitiae praebui? Hoc nimirum
meo facto id venturum sentio: superos discet mortalis voto incessere, novi eius
petulantiam, novi procacitatem, arrogantiam, temeritatem. Nihil sibi rerum
optimarum atque divinarum non deberi deputat. Quid erit quod votis non
aggrediatur? Stulte appetet, temere affectabit, proterve exposcet, nihil sibi
negandum, nihil non ultro conferendum ducet. Denique quivis unus humunculorum cunctos deos sua
insolentia expostulando defatigabit. Illi vero delitiosi, qui quidem lauta
inter caeli domicilia omne aevum per otium et incuriam ducere instituere, si
quid has res votorum curarint, conferant ad res agendas manum animumque
oportet, ac desinant quidem suo cum Ganimede, sua cum Venere et Cupidine
desipiscere voluptatibus. Adde quod, si de mortalibus bene mereri occeperint,
in dies excrescet desidiosis inertibusque labor. Sin haec negligent desidia et
fastidio, actum est, nulli sunt: tolle qui pareant, frustra imperes. Non
habeant dii qui ad sui numinis venerationem animos subigant, quanti tu putes
esse te superum? Accedit huc, quod sunt quidem dii ipsi plus satis ambitiosi et
popularis submissionis assentationisque maiorem in modum avidi; sunt alia ex
parte supini, ignavi, desides, quo fiet ut, nectare atque ambrosia immersi et
obruti, nova et insperata huiusmodi re quasi a somno exciti, quid quisque
privatim sibi consiliorum captet non habeat et communi in re quid statuisse
conferat non inveniat. Disputabunt altercationibus magis quam sententiis. Illic
nostrae aderit operae pretium non mediocre. Nam, me ni eorum mores et
consuetudo fallit, futurum profecto video, ut in contentionis studiis aliquid
irarum et odii inter eos excitetur. Neque dubito quin in me multa ex parte illarum perturbationum aestus
redundet, sed quo me purgem atque ab inita invidia revocem illud semper
patebit, ut dicam me bona fide illorum maiestati consuluisse quantum ingenio et
simplici prudentia valui; et bene mihi quidem, quod in me fuit merito,
insperatum rei eventum ad culpam esse non detorquendum. Postremo et quid illud? Num qui incultas
agrestesque potuit puellas deperisse Iuppiter, factas per me venustiores non
ardebit? Vale, Iuno!».
|