Momum diximus Laudem, unam
Virtutis filiam, caepisse adamare. Laude igitur ut potiretur animo destinarat
nihil rerum omnium praetermittere. Ea de re ad obclusum templum circum astabat,
lustrans omnes aditus, undique repetens omnia atque pertentans; sed cum omnes
eius haberi fustra conatus obiectis firmatisque templi portis intelligeret,
pedem animumque inde quasi iam tum caeptam obsidionem dissolvens averterat. Sed
cum inter discedendum iterato ad templum versus constitisset et suspirans
rursus huc atque illuc suspexisset, forte neglectam posticam fenestram
animadvertit: per ipsam hanc, seu furtim seu vi, suos sibi fore petendos amores
instituit. Scalas eo admovere loco et publico et hominum frequentia circunsepto
cum difficile atque arduum, tum et pro re agenda erat haudquaquam tutissimum.
Ergo isthinc oculis ab fenestra ipsa pendens, hinc vero animum in omnes partes
concitans plura deliberabat, multa audebat, cuncta metuebat, furoreque
libidinis agitatus inter spem atque metum aestuabat. At cum sese collegisset et
memoria repetisset quid velo ab dea Virtute suscepto posset, illico sese
hortatus ad murum templi vetustate asperum adhaerescere et brachia multo sursum
versus tendere, unguesque barbamque inter lapidum iuncturas infigere totis
manibus totisque contendit pedibus, quoad in hederam versus ipsam per fenestram
arduus irrepsit. Illinc ubi
aspexit solam fortassis Laudem, matre fratribusque consopitis, in suis
concinnandis capillis ad tersum templi lapidem quasi ad speculum advigilare,
prae amoris furore male sui compos et animo in omnem audaciam percitus, quo se
vertat, quid captet consilii non invenit praeter id, ut pronus tacitusque
amatorii furti occasionem praestoletur. Idcirco muro sensim diffluens intensis brachiis animo suspensus dependebat;
quo in statu atque exspectatione positus difficile dictu est quam et morae et
sui esset impatiens. Ad puellam enim factus propior acrius flagrabat amoris
facibus, alia ex parte, multa veritus, refrigescebat atque contremiscebat.
Rursus omnia poterat aggredi, rursus item sese levissima quavis oborta
suspicione revocabat atque continebat; iterato ad temeritatem excitabatur,
iterato inter audendum haesitabat ac ad omnes animi intento facinore concitatos
metus nequiebat totis frondibus non titubare.
|