At Virtus dea, primo reluctantis
filiae strepitu excita, ut erat ingenio acutissimo et consilio praesenti,
optimum opportunissimumque ex tempore consilium inivit, quod quidem doctissimi
prudentissimique rerum agendarum in hanc usque diem cuncti comprobavere. Quam
enim rem ne facta esset poterat ope nulla consequi, eam noluit ad praesentem
suam suorumque notam et ignominiam promulgare atque committere fortassis
clamitando, ut ad unius filiae acceptam contumeliam novae etiam inimicitiae in
suos redundaturae accumularentur. Itaque praesentis pro temporis iniquitate
commodius ducit quasi per somnum dissimulando et obaudiendo, quoad tempus ferat
rei atrocitatem levare. Ergo prona despectat, tacitaque exspectat qualem sibi res
ipsa exitum adducat. Puella vero, insperato Momi scelere exterrita, vixdum
animos crinesque collegerat, cum se factam compressu gravidam et partui maturam
sentit, eodemque ferme temporis momento (mirum dictu) sponte sua foetum
erupisse animadvertit; post id, quod ex se natum esset colligens monstrum
horrendum teterrimumque demirans stupuit atque vehementer indoluit. Monstro
praeter cetera foeda et obscena illud aderat longe incredibile, quod totidem
oculis, totidem auribus, totidem micabat linguis quot et ipse parens hederae
consertus fuerat foliis. Accedebat quod prae se eam ipsam animi ferebat
sollicitudinem et curiositatem circumspectandi omnesque motus excipiendi qua
inter vitiandum parens agitabatur, illudque vehementius perturbabat, quod mira
et nimium intempestiva esset loquacitate praeditum: namque vel nascendo quidem
conari verba caeperat. Tantum ex se natum malum puella non odisse non poterat:
ea de re id opprimere omnibus aggressa est modis, sed frustra. Deo enim deaque
progenitum animans, morti nequicquam obnoxium, vigebat, sed hinc, huc, illac e
matris manibus resultitare, suffugitare, rursus repere per sinus per vestesque
interlabi non cessabat: quin et plagis ictibusque collisum voce, corpore ac
viribus excrescebat. Aderat illic prope ex leuconicis plumis pulvinar, quo
sollicita puella volutabile inquietissimumque id monstrum suppressans opprimere
innitebatur. At monstrum miris modis reluctans unguibus dentibusque ita
pulvinar collaceravit ut medias inter plumas inserperet. Etenim tum istic puella
intrudere monstrum iterum atque iterum innitebatur, quo saltem, si minus posset
necare, a suorum oculis obderet atque exponeret. In eo exequendo opere iam tum
animis viribusque defecerat.
|