Tantis igitur casibus confectam
puellam dea mater dudum conspicata ingemuit. Ergo ut puellae tanto in
discrimine opem afferret, quasi tum primum a somno expergefacta adstitit, ac
«Desine» inquit «ipsa expediam», graduque citato properans dextro pede
volutantis monstri colla compressit. Monstrum vero, etsi quasi irretitum
nequicquam hisceret, verborum tamen petulantia insolescebat quaeque enim illic
conspicarentur decantare minime intermittebat, quin et quae audisset
vidissetque, nonnunquam vera falsis miscens, referebat. Triumphum enim Trophaeumque
non Virtute natos, sed Casus Fortunaeque filios, et eorum alterum esse
stolidum, alterum dementem adiurabat, hosque irridens «Io Throphee, io
Triumphe!» vociferabat «tuque heus, Trophaee, quidni, uti assoles, in triviis
ad pueros fessosque vectores tete ostentans signis, mutorum more ganniens,
restitas?» Addebat et Laudem oculo esse indecenter lippam, tum et Posteritatem
pedibus retroversis aegre pergere affirmabat. Et ad Virtutem deam versum «Cum
tibi» inquit «Laus capillum pectit ad frontem, pectus gremiumque tuum multa
conspergitur sordium foeditate».
|