Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -28-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-28-

 

Haec tum secum Momus. At alia ex parte dea Fortuna, Virtuti ob eam rem infensa, quod iam pridem constituendarum rerum apud mortales provinciam affectasset quodve in ea re sibi deam Virtutem praelatum iri dedignaretur, totam se ad aemulam deturbandam apparabat. Ea de re, dum quaeque apud mortales agerentur observat, sensit quale interea esset terris obortum immane monstrum, cumque visendis monstris maiorem in modum delectaretur, et instituisset suas esse partes Virtutis deae caepta, quoad in se esset, dirimere, laeta ad terras applicuit conveniendi Famam cupiditate captandaeque ad laedendum occasionis gratia. Sed illico in rem sibi gratissimam incidit: namque Herculem quidem, acrem assiduumque adversus monstra perduellionem, clavam manu librantem totoque innixu Famam petentem offendit. Ea de re substitit, secum ipsa quidnam consilii caperet pensitans. Multa offerebantur quae sese perturbarent, inter quae illud inprimis animo versabatur, quod audiebat coram bacchantem Famam et deorum facta consiliaque toto aethere explicantem. Quas inter fabulas illud erat, adventasse Fortunam deam ut Virtutis deae caepta interturbaret et Virtutem instituisse in ara apud mortales focum succendere divorum flamma, quo mortalibus in astra pateret via. Huiusmodi vocibus tametsi commoveretur, Fortuna dea tamen quod totis terrarum montibus atque convallibus festivissime resonaret delectabatur; accedebatque ad voluptatem monstri ipsius species informis, omnique corporis facie longe praeter exspectationem opinionemque ostentuosa, ex quo fiebat ut cum monstri futilitatem odisset, tum et cuperet salvum esse atque illaesum. At vero ubi perpendit ipsum Herculem nonnulla ex parte monstri esse persimilem non se continuit quin hominem accursitans amplecteretur. «Et quidnam hoc rei est» inquit «quod denso gravique roboris trunco fretus, tete fatigans, dura et difficilia praemeditaris in deorum genus? Num tu adeo ignarum te rerum aestimatorem habes, ut quam oratione rationeque pollentem levi pendere aere sentias non eandem ex deorum progenitam genere intelligas? Hoc moneo, facilius quidem efficies ut quod ipsum mortale sit immortalitatem assequatur, quam ut quod immortale siet a mortali quoquam opprimatur. Tu proinde quae tuam in rem futura sint dum et tua et mea causa refero, auscultato ipsa: quo argumento te in deorum ordinem facile irrepas edocebo, neque erit ut foco quem posuit in ara dea Virtus tibi opus deputes. Hoc age: clavae istius corticem delibrato, quo levigato sis onere expeditior, teque inter molles istas herbas obdito in umbra, illinc corticem agitans ostentato et insibilato et immugito, vocesque crepitusque varios personato. Dea, ut est rerum omnium noscendarum curiosa, confestim ad te properabit: illam tu saltu prehendito atque rapito; ego, ne semel ea facta manceps te discusso diffugiat, aureum hunc crinem tuum ad capillum innecto: hic robur nervis et pectori firmitatem adhibebit. Unum cave manu corticem mittas, ne te fortassis foedato, expetita cum praeda advolet dea».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License