Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-29-Etenim successit Herculi res ex sententia. At complicitum ad monstri collum toto amplexu haerentem Momus efferri in altum Herculem ut vidit, non facile dici potest quantis utramque in partem commotus animi perturbationibus exstiterit. Principio, non posse hominem ratus tam immane pondus clavae suique una corporis molem diutius substinere, caepit hortari filiam deam ut hostem audacem et temerarium quam alte sublimem tolleret, quo collapsus casu gravius confringeretur. Sublatum vero ut vidit, iterum atque iterum caepit efflagitare ut ab se discuteret atque dimitteret. Ut demum perpendit Herculem ipsum ad Martis usque regiam advectum in caelum atque illic in area Martis seu fessitudine seu consulte elapsum restitisse, caepit prae dolore capillum vellere, genas unguibus lacerare pectusque contundere et magno cum eiulatu sese miserum vociferare, «Actum est, Mome» inquiens «de te; actum est! Ne vero non mihi erat apud superos inimicorum satis, ni et is ex numero eorum qui quidem servo acinacem ut me confoderet praebuerant, in caelum me auctore asportaretur! At videre quidem iam videor hunc artibus istis, quibus apud mortales assuevere assentando, blandiendo et sese iactando, apud minime malum illum principem Iovem triduo assecuturum ut qui hic mulierculae servierit illic regnum inter deorum principes ineat. Vel ego, omnium stultissimus, quid insanivi? Quid alienas iniurias ad me recepi? Quid mei capitis periculo, nullis munitus copiis, exul, invisus, male acceptus, sponte graves aliorum inimicitias subivi? Quid mea intererat? Num tacitus poteram mortalem Herculem immortali cum filia Fama luctantem spectare? Tu, Mome, tu mortalibus in caelum patefecisti viam tua irarum impatientia, tu hostem in caelum substulisti. Et profecto in vita ita convenit, sapientem nullum habere stomachum. Vorandae quidem sunt hominum iniuriae, sed nostra intolerantia fit ut quae fortassis levia ferendo essent, ea gravem molestamque in aerumnam crescant male ferentibus. Itaque nunc sapis, Mome, nunc gratis philosophabere. En mortales caelum petunt, tu exulas, Mome, tu eiectus, exclusus exulas. Et quanti est me esse non mortalem, cui novis in dies molestiis congemiscendum sit? O dulcem laborum requiem, mortalibus dono a diis deditam, mortem! Sed quid? Ego itane sum demens? Non perpendo quam pulchre quae putabam incommoda ea sint meam futura in rem? Est ergo uti aiunt, sub metu voluptas latitat. Quid igitur? Tene fugiunt hominum mores, Mome, quam sint illi quidem ambitiosi, procaces, audaces? Quotus erit quisque istorum heroum, qui non et se quoque caelo dignum deputet? Hinc fiet ut tanto ex numero non paucissimi qua valebunt quidem fraude, quo poterunt dolo, quo licere sibi omnia putabunt, ex novis excogitatis insidiarum artibus Herculem imitati consequantur. Da forte ut sint illi quidem, vel duo, in eas recepti regiones caelicolarum: proh, quantos discordiarum turbines conflabunt! Videre videor plenos caelicolarum caetus seditione malis istorum et delatorum et calumniatorum artibus. Hic demum apud mortales quantas clades, quantas urbium eversiones, quanta gentium excidia futura intueor! Dum Herculem imitari inter se studiis contentionis inflammati ardescent, dum hi per ambitionem Famam occupasse, hi contra per invidiam occupantes interpellasse, ferro, igni, vitaque certabunt. Nunc me iuvat esse immortalem, nunc non est ut pigeat exilii, quandoquidem unam hanc ob rem refertum cadaveribus mare, cruentatas provincias, foedata astra flagrantium urbium fuligine visurus sum. Gaude, Mome!». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |